| Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad popu- | 1.6.pr.1 |
| lum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio | |
| quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit. | |
| Multis et eruditis uiris audientibus legebatur oratio Metelli | 1.1 |
| Numidici, grauis ac diserti uiri, quam in censura dixit ad | |
| populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia | |
| capessenda hortaretur. In ea oratione ita scribtum fuit: 'Si | 2.1 |
| sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus; | |
| set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis com- | |
| mode, nec sine illis ullo modo uiui possit, saluti perpetuae | |
| potius quam breui uoluptati consulendum est.' | 5 |
| Videbatur quibusdam Q. Metellum censorem, cui con- | 3.1 |
| silium esset ad uxores ducendas populum hortari, non opor- | |
| tuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae | |
| confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere abs- | |
| terrereque; set contra in id potius orationem debuisse | 5 |
| sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis | |
| molestias adseueraret et, si quae tamen accidere nonnum- | |
| quam uiderentur, paruas et leues facilesque esse toleratu | |
| diceret maioribusque eas emolumentis et uoluptatibus oblit- | |
| terari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae uitio, | 10 |
| set quorundam maritorum culpa et iniustitia euenire. Titus | 4.1 |
| autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locu- | |
| tum existimabat. 'Aliter' inquit 'censor loqui debet, aliter | |
| rhetor. Rhetori concessum est sententiis uti falsis, audaci- | |
| bus, uersutis, subdolis, captiosis, si ueri modo similes sint et | 5 |
| possint mouendos hominum animos qualicumque astu in- | |
| repere.' Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala | |
| causa destitutum atque inpropugnatum relinquat. 'Sed enim | 5.1 |
| Metellum,' inquit 'sanctum uirum, illa grauitate et fide | |
| praeditum cum tanta honorum atque uitae dignitate aput | |
| populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere, | |
| quam quod uerum esse sibi atque omnibus uidebatur, | 5 |
| praesertim cum super ea re diceret, quae cotidiana intelle- | |
| gentia et communi peruolgatoque uitae usu comprendere- | |
| tur. De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus | 6.1 |
| eaque confessione fidem sedulitatis ueritatisque commeritus, | |
| tum denique facile et procliuiter, quod fuit rerum omnium | |
| ualidissimum atque uerissimum, persuasit ciuitatem saluam | |
| esse sine matrimoniorum frequentia non posse.' | 5 |
| Hoc quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum | 7.1 |
| esse existimauimus adsidua lectione non hercle minus, quam | |
| quae a grauissimis philosophis scribta sunt. Verba Metelli | 8.1 |
| haec sunt. 'Di immortales plurimum possunt; sed non plus | |
| uelle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt | |
| liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortali- | |
| bus dissimilius expectemus, nisi malis rationibus finem | 5 |
| facimus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi | |
| aduersarii non sunt. Dii immortales uirtutem adprobare, | |
| non adhibere debent.' |