| In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem 'hanc sibi rem | 1.7.pr.1 |
| praesidio sperant futurum' neque mendum esse neque uitium | |
| errareque istos, qui bonos libros uiolant et 'futuram' scribunt; | |
| atque ibi de quodam alio Ciceronis uerbo dictum, quod probe | |
| scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numeris- | 5 |
| que orationis, quos Cicero auide sectatus est. | |
| In oratione Ciceronis quinta in Verrem in libro spectatae | 1.1 |
| fidei Tironiana cura atque disciplina facto scribtum fuit: | |
| 'Homines tenues obscuro loco nati nauigant; adeunt ad ea | 2.1 |
| loca, quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis, | |
| quo uenerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt, | |
| hac una tamen fiducia ciuitatis non modo apud nostros | |
| magistratus, qui et legum et existimationis periculo con- | 5 |
| tinentur, neque apud ciues solum Romanos, qui et sermonis | |
| et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se | |
| tutos arbitrantur, sed quocumque uenerint, hanc sibi rem | |
| praesidio sperant futurum.' | |
| Videbatur compluribus in extremo uerbo menda esse. | 3.1 |
| Debuisse enim scribi putabant non 'futurum', sed 'futuram', | |
| neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in | |
| Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludi- | |
| abant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset 'manifes- | 5 |
| tarius'. | |
| Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa | 4.1 |
| exercitus, cui pleraque omnia ueterum litterarum quaesita, | |
| meditata euigilataque erant. Is libro inspecto ait nullum | 5.1 |
| esse in eo uerbo neque mendum neque uitium et Ciceronem | |
| probe ac uetuste locutum. 'Nam "futurum"' inquit 'non | 6.1 |
| refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose uidetur, | |
| neque pro participio positum est, set uerbum est indefinitum, | |
| quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque | |
| generibus praeseruiens, set liberum undique et inpromiscum, | 5 |
| quali C. Gracchus uerbo usus est in oratione, cuius titulus | 7.1 |
| est de P. Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum | |
| est: "Credo ego inimicos meos hoc dicturum." "Inimicos | |
| dicturum" inquit, non "dicturos"; uideturne ea ratione | 8.1 |
| positum esse aput Gracchum "dicturum", qua est aput Cice- | |
| ronem "futurum"? sicut in Graeca oratione sine ulla uitii | |
| suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine | |
| tribuuntur huiuscemodi uerba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι, et | 5 |
| similia.' In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali verba | 9.1 |
| haec esse dixit: 'Dum i conciderentur, hostium copias ibi oc- | |
| cupatas futurum'; in duodeuicesimo annali eiusdem Quadri- | |
| garii principium libri sic scriptum: 'Si pro tua bonitate et | |
| nostra uoluntate tibi ualitudo subpetit, est quod speremus | 5 |
| deos bonis bene facturum'; item in Valerii Antiatis libro | 10.1 |
| quarto uicesimo simili modo scriptum esse: 'Si eae res | |
| diuinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt | |
| omnia ex sententia processurum esse'. 'Plautus etiam in | 11.1 |
| Casina, cum de puella loqueretur, "occisurum" dixit, non | |
| "occisuram", his uerbis: | |
| etiamne habet Casina gladium?— | |
| habet, sed duos.—quid duos?—altero te | 5 |
| occisurum ait, altero uilicum. | |
| Item Laberius in Gemellis: | 12.1 |
| non putaui, inquit, hoc eam facturum. | |
| Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignorarunt, sed | 13.1 |
| et Gracchus "dicturum" et Quadrigarius "futurum" et | |
| "facturum" et Antias "processurum" et Plautus "occisu- | |
| rum" et Laberius "facturum" indefinito modo dixerunt, qui | 14.1 |
| modus neque in numeros neque in personas neque in tem- | |
| pora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una | |
| eademque declinatione complectitur, sicuti M. Cicero "fu- | 15.1 |
| turum" dixit non uirili genere neque neutro, soloecismus | |
| enim plane foret, sed uerbo usus est ab omni necessitate | |
| generum absoluto.' | |
| Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii | 16.1 |
| oratione, quae est de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse | |
| a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: 'Cum uestros | |
| portus atque eos portus, quibus uitam ac spiritum ducitis, | |
| in praedonum fuisse potestatem sciatis', neque soloecismum | 17.1 |
| esse aiebat 'in potestatem fuisse', ut uulgus semidoctum | |
| putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua | |
| et Graeci ita uterentur et Plautus uerborum Latinorum | |
| elegantissimus in Amphitruone dixit: | 5 |
| num uero mi in mentem fuit, | |
| non, ut dici solitum est, 'in mente'. | |
| Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo | 18.1 |
| usus est, multam nos quoque apud ueteres scriptores locu- | |
| tionum talium copiam offendimus atque his uulgo adnota- | |
| mentis inspersimus. Vt et rationem autem istam missam | 19.1 |
| facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa uer- | |
| borum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modula- | |
| mentisque orationis M. Tullii conuenisse, ut, quoniam | |
| utrumuis dici Latine posset, 'potestatem' dicere mallet, non | 5 |
| 'potestate'. Illud enim sic compositum iucundius ad aurem | 20.1 |
| completiusque, insuauius hoc inperfectiusque est, si modo | |
| ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti | |
| est hercle, quod 'explicauit' dicere maluit quam 'explicuit', | |
| quod esse iam usitatius coeperat. | 5 |
| Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. | |
| Pompei habuit: 'Testis est Sicilia, quam multis undique | |
| cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate | |
| explicauit.' At si 'explicuit' diceret, inperfecto et debili | |
| numero uerborum sonus clauderet. | 10 |