| Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et | 1.8.pr.1 |
| Demosthene rhetore. | |
| Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis uir | 1.1 |
| fuit. Is librum multae uariaeque historiae refertum com- | |
| posuit eumque inscripsit κέρας Ἀμαλθείας. Ea uox hoc ferme | 2.1 |
| ualet, tamquam si dicas 'cornum Copiae'. | |
| In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice | 3.1 |
| historia haec scripta est: 'Lais' inquit 'Corinthia ob ele- | |
| gantiam uenustatemque formae grandem pecuniam de- | |
| merebat, conuentusque ad eam ditiorum hominum ex omni | |
| Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, | 5 |
| quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum.' | |
| Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: | 4.1 |
| οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ’ ὁ πλοῦς, | |
| quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, | |
| quod posceretur. 'Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit | 5.1 |
| et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais μυρίας δραχμάς | |
| poposcit', hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. | |
| 'Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus | 6.1 |
| expauidusque Demosthenes auertitur et discedens "ego" | |
| inquit "paenitere tanti non emo".' Sed Graeca ipsa, quae | |
| fertur dixisse, lepidiora sunt: οὐκ ὠνοῦμαι, inquit, μυρίων | |
| δραχμῶν μεταμέλειαν. | 5 |