| Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque | 1.9.pr.1 |
| temporis imperatum obseruatumque sit discendi simul ac tacendi. | |
| Ordo atque ratio Pythagorae ac deinceps familiae <et> | 1.1 |
| successionis eius recipiendi instituendique discipulos huius- | |
| cemodi fuisse traditur: Iam a principio adulescentes, qui | 2.1 |
| sese ad discendum obtulerant, ἐφυσιογνωμόνει. Id uerbum | |
| significat mores naturasque hominum coniectatione quadam | |
| de oris et uultus ingenio deque totius corporis filo atque | |
| habitu sciscitari. Tum qui exploratus ab eo idoneusque | 3.1 |
| fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus cer- | |
| tum tacere: non omnes idem, sed alios aliud tempus pro | |
| aestimato captu sollertiae. Is autem, qui tacebat, quae | 4.1 |
| dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum | |
| intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat; sed | |
| non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus ap- | |
| pellabantur intra tempus tacendi audiendique ἀκουστικοί. | 5 |
| Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere | 5.1 |
| audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui | |
| erat nomen ἐχεμυθία, tum uerba facere et quaerere quaeque | |
| audissent scribere et, quae ipsi opinarentur, expromere | |
| potestas erat; hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, | 6.1 |
| ab his scilicet artibus, quas iam discere atque meditari in- | |
| ceptauerant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam | |
| ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα ueteres Graeci | |
| appellabant; uulgus autem, quos gentilicio uocabulo 'Chal- | 5 |
| daeos' dicere oportet, 'mathematicos' dicit. Exinde his | 7.1 |
| scientiae studiis ornati ad perspicienda mundi opera et | |
| principia naturae procedebant ac tunc denique nomina- | |
| bantur φυσικοί. | |
| Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: | 8.1 |
| 'nunc autem' inquit 'isti, qui repente pedibus inlotis ad | |
| philosophos deuertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino | |
| ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant, qua | |
| philosophari discant. Alius ait "hoc me primum doce", | 9.1 |
| item alius "hoc uolo" inquit "discere, istud nolo"; hic a | |
| symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisa- | |
| tionem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem. Est etiam,' | 10.1 |
| inquit 'pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non | |
| uitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, | |
| nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.' Haec Taurus dicere | 11.1 |
| solitus nouicios philosophorum sectatores cum ueteribus | |
| Pythagoricis pensitans. | |
| Sed id quoque non praetereundum est, quod omnes, simul | 12.1 |
| atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti | |
| erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat, in medium | |
| dabat, et coibatur societas inseparabilis, tamquam illud | |
| fuit anticum consortium, quod iure atque uerbo Romano | 5 |
| appellabatur 'ercto non cito'. |