| Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem | 1.10.pr.1 |
| casce nimis et prisce loquentem. | |
| Fauorinus philosophus adulescenti ueterum uerborum | 1.1 |
| cupidissimo et plerasque uoces nimis priscas et ignotas in | |
| cotidianis communibusque sermonibus expromenti: 'Curius' | |
| inquit 'et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi uiri, et his | |
| antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis | 5 |
| fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelas- | |
| gorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae | |
| uerbis locuti sunt; tu autem, proinde quasi cum matre | 2.1 |
| Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam | |
| desito uteris, quod scire atque intellegere neminem uis, | |
| quae dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod uis, abunde | |
| consequaris, taces? Sed antiquitatem tibi placere ais, quod | 3.1 |
| honesta et bona et sobria et modesta sit. Viue ergo moribus | 4.1 |
| praeteritis, loquere uerbis praesentibus atque id, quod a | |
| C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo de | |
| analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque | |
| in pectore, ut "tamquam scopulum, sic fugias inauditum | 5 |
| atque insolens uerbum".' |