| Quod Thucydides, scriptor inclutus, Lacedaemonios in acie non tuba, | 1.11.pr.1 |
| sed tibiis esse usos dicit uerbaque eius super ea re posita; quodque | |
| Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; | |
| atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria. | |
| Auctor historiae Graecae grauissimus Thucydides Lace- | 1.1 |
| daemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumue | |
| signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert non | |
| prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei diuinae gratia | |
| neque autem, ut excitarentur atque euibrarentur animi, | 5 |
| quod cornua et litui moliuntur, sed contra, ut moderatiores | |
| modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris temperatur. | |
| Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis | 2.1 |
| proeliorum ad salutem uirtutemque aptius rati, quam si | |
| permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. Cum pro- | 3.1 |
| cinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in | |
| hostem progredi, tibicines inter exercitum positi canere incep- | |
| tabant. Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque | 4.1 |
| adeo uenerabili ad quandam quasi militaris musicae discipli- | |
| nam uis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proru- | |
| erent, cohibebatur. Sed ipsius illius egregii scriptoris uti uerbis | 5.1 |
| libet, quae et dignitate et fide grauiora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα | |
| ἡ ξύνοδος ἦν· Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῇ | |
| χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν | |
| νόμου ἐγκαθεστώτων οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλ’ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ | 5 |
| ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς | |
| ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις | |
| ποιεῖν. | |
| Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum | 6.1 |
| est praecinente ac praemoderante cithara gressibus; Alyattes | 7.1 |
| autem, rex terrae Lydiae more atque luxu barbarico | |
| praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in | |
| historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines | |
| atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu | 5 |
| habuit, lasciuientium delicias conuiuiorum. Sed enim Achaeos | 8.1 |
| Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, | |
| sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito | |
| nitibundos: | |
| οἱ δ’ ἄρ’ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί | 5 |
| ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν. | |
| Quid ille uult ardentissimus clamor militum Romanorum, | 9.1 |
| quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores | |
| annalium memorauere? contrane institutum fiebat antiquae | |
| disciplinae tam probabile? an tum et gradu clementi et | |
| silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo | 5 |
| procul distantem, cum uero prope ad manus uentum est, | |
| tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et | |
| clamore terrendus est? | |
| Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius | 10.1 |
| contionariae in mentem uenit, quam C. Graccho cum populo | |
| agente praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. Sed | 11.1 |
| nequaquam sic est, ut a uulgo dicitur, canere tibia solitum, | |
| qui pone eum loquentem staret, <et> uariis modis tum | |
| demulcere animum actionemque eius, tum intendere. Quid | 12.1 |
| enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita | |
| Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta | |
| quaedam uaria tibicen incineret? Sed qui hoc compertius | 13.1 |
| memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt | |
| occultius, qui fistula breui sensim grauiusculum sonum in- | |
| spiraret ad reprimendum sedandumque inpetus uocis eius | |
| efferuescentes; namque inpulsu et instinctu extraneo natu- | 14.1 |
| ralis illa Gracchi uehementia indiguisse non, opinor, existi- | |
| manda est. M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei | 15.1 |
| adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum | |
| citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret | |
| aut ferocientem saeuientemque cohiberet. Verba ipsius | 16.1 |
| Ciceronis apposui: 'Itaque idem Gracchus, quod potes au- | |
| dire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem | |
| seruum sibi ille habuit ad manum, cum eburnea solitus est | |
| habere fistula, qui staret occulte post ipsum, cum contiona- | 5 |
| retur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui | |
| illum aut remissum excitaret aut a contentione reuocaret.' | |
| Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos | 17.1 |
| proelii institutum esse a Lacedaemonis Aristoteles in libris | |
| problematon scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque | |
| militum securitas et alacritas. 'Nam diffidentiae' inquit 'et | 18.1 |
| timori cum ingressione huiuscemodi minime conuenit, et | |
| maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam | |
| decora incedendi modulatione alieni sunt.' Verba pauca | 19.1 |
| Aristotelis super ea re apposui: Διὰ τί, ἐπειδὰν κινδυνεύειν | |
| μέλλωσιν, πρὸς αὐλὸν ἐμβαίνουσιν; ἵνα τοὺς δειλοὺς ἀσχημο- | |
| νοῦντας γινώσκωσιν. * * * |