| Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque | 1.12.pr.1 |
| caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo | |
| capiatur et quo statim iure esse incipiat, simul atque capta est; | |
| quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae | |
| quisquam iure heres est. | 5 |
| Qui de uirgine capienda scripserunt, quorum diligentis- | 1.1 |
| sime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, | |
| maiorem quam annos decem natam negauerunt capi fas | |
| esse; | |
| item quae non sit patrima et matrima; | 2.1 |
| item quae | 3.1 |
| lingua debili sensuue aurium deminuta aliaue qua corporis | |
| labe insignita sit; item quae ipsa aut cuius pater emanci- | 4.1 |
| patus sit, etiamsi uiuo patre in aui potestate sit; item cuius | 5.1 |
| parentes alter amboue seruitutem seruierunt aut in negotiis | |
| sordidis uersantur. Sed et eam, cuius soror ad id sacerdotium | 6.1 |
| lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius pater | |
| flamen aut augur aut quindecimuirum sacris faciundis aut | |
| septemuirum epulonum aut Salius est. Sponsae quoque | 7.1 |
| pontificis et tubicinis sacrorum filiae uacatio a sacerdotio | |
| isto tribui solet. Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit | 8.1 |
| neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia non | |
| haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet. | |
| Virgo autem Vestalis, simul est capta atque in atrium | 9.1 |
| Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore | |
| sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potes- | |
| tate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur. | |
| De more autem rituque capiundae uirginis litterae quidem | 10.1 |
| antiquiores non extant, nisi, quae capta prima est, a Numa | |
| rege esse captam. Sed Papiam legem inuenimus, qua caue- | 11.1 |
| tur, ut pontificis maximi arbitratu uirgines e populo uiginti | |
| legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et, cuius | |
| uirginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque | |
| Vestae fiat. Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc | 12.1 |
| uideri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem | |
| maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius | |
| dumtaxat saluis religionum obseruationibus ratio haberi | |
| possit, gratia Papiae legis per senatum fit. | 5 |
| 'Capi' autem uirgo propterea dici uidetur, quia pontificis | 13.1 |
| maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, | |
| ueluti bello capta abducitur. In libro primo Fabii Pictoris, | 14.1 |
| quae uerba pontificem maximum dicere oporteat, cum uir- | |
| ginem capiat, scriptum est. Ea uerba haec sunt: 'Sacer- | |
| dotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem | |
| Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae | 5 |
| optima lege fuit, ita te, Amata, capio.' | |
| Plerique autem 'capi' uirginem solam debere dici putant. | 15.1 |
| Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures 'capi' | |
| dicebantur. L. Sulla rerum gestarum libro secundo ita scrip- | 16.1 |
| sit: 'P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum | |
| est, flamen Dialis captus.' M. Cato de Lusitanis, cum Ser- | 17.1 |
| uium Galbam accusauit: 'Tamen dicunt deficere uoluisse. | |
| Ego me nunc uolo ius pontificium optime scire; iamne ea | |
| causa pontifex capiar? si uolo augurium optime tenere, | |
| ecquis me ob eam rem augurem capiat?' | 5 |
| Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim | 18.1 |
| tabulas composuit, ita scriptum est: 'Virgo Vestalis neque | |
| heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed | |
| bona eius <in> publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, | |
| quaeritur.' | 5 |
| 'Amata' inter capiendum a pontifice maximo appellatur, | 19.1 |
| quoniam, quae prima capta est, hoc fuisse nomen tradi- | |
| tum est. |