| Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato | 1.13.pr.1 |
| rectius, idne omnino facere, quod mandatum est, an nonnumquam | |
| etiam contra, si id speres ei, qui mandauit, utilius fore; superque | |
| ea quaestione expositae diuersae sententiae. | |
| In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθ- | 1.1 |
| ήκοντα philosophi appellant, quaeri solet, an negotio tibi | |
| dato et, quid omnino faceres, definito contra quid facere | |
| debeas, si eo facto uideri possit res euentura prosperius | |
| exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandauit. Anceps | 2.1 |
| quaestio et in utramque partem a prudentibus uiris arbi- | |
| trata est. Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in | 3.1 |
| parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo, | |
| cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam puta- | |
| uerint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus | |
| aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, ne, si spes | 5 |
| fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis sub- | |
| eunda esset, si res forte melius uertisset, dis quidem gratia | 4.1 |
| habenda, sed exemplum tamen intromissum uideretur, quo | |
| bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperen- | |
| tur. Alii existimauerunt incommoda prius, quae metuenda | 5.1 |
| essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum est, cum | |
| emolumento spei pensitanda esse et, si ea leuiora minoraque, | |
| utilitas autem contra grauior et amplior spe quantum potest | |
| firma ostenderetur, tum posse aduersum mandata fieri | 5 |
| censuerunt, ne oblata diuinitus rei bene gerendae occasio | |
| amitteretur, neque timendum exemplum non parendi credi- | 6.1 |
| derunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. | |
| Cumprimis autem respiciendum putauerunt ingenium natu- | 7.1 |
| ramque illius, cuia res praeceptumque esset: ne ferox, durus, | |
| indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana | |
| imperia et Manliana. Nam si tali praeceptori ratio reddenda | 8.1 |
| sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praecep- | |
| tum est. | |
| Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium | 9.1 |
| hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum | |
| quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti uiri, apposu- | |
| erimus. Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis | 10.1 |
| historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque | |
| rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, | |
| quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsul- | |
| tissimus, quod pontifex maximus. Is cum in consulatu | 11.1 |
| obtineret Asiam prouinciam et circumsedere oppugnareque | |
| Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui | |
| arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad | |
| magistratum Mylattensium, sociorum amicorumque populi | 5 |
| Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos uidisset, uter | |
| maior esset, eum mittendum curaret. Tum magistratus com- | 12.1 |
| perto, quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, | |
| maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo | |
| arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit. | |
| Crassus eum uocari iussit et, cum interrogasset, cur non, | 13.1 |
| quem iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictitabat, | |
| spretis uestimenta detrahi imperauit uirgisque multum ceci- | |
| dit corrumpi atque dissolui officium omne imperantis ratus, | |
| si quis ad id, quod facere iussus est, non obsequio debito, | 5 |
| sed consilio non desiderato respondeat. |