| Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir gloria magnisque | 1.14.pr.1 |
| rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites | |
| tamquam indigenti graue aurum donarent. | |
| Iulius Hyginus in libro de uita rebusque inlustrium uirorum | 1.1 |
| sexto legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, impera- | |
| torem populi Romani, uenisse et memoratis multis magnis- | |
| que rebus, quae bene ac beniuole post redditam pacem | |
| Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasse- | 5 |
| que, uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites | |
| dixisse, quod uiderent multa ad splendorem domus atque | |
| uictus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum | |
| paratum esse. Tum Fabricium planas manus ab auribus ad | 2.1 |
| oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque | |
| inde porro ad uentrem imum deduxisse et legatis ita re- | |
| spondisse: dum illis omnibus membris, quae attigisset, | |
| obsistere atque imperare posset, numquam quicquam de- | 5 |
| futurum; propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus, | |
| ab his, quibus eam sciret usui esse, non accipere. |