| Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis inanisque | 1.15.pr.1 |
| loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae | |
| uiris detestatione iusta culpata sit. | |
| Qui sunt leues et futtiles et inportuni locutores quique | 1.1 |
| nullo rerum pondere innixi uerbis uuidis et lapsantibus | |
| diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore | |
| nasci, non in pectore; linguam autem debere aiunt non esse | |
| liberam nec uagam, sed uinclis de pectore imo ac de corde | 5 |
| aptis moueri et quasi gubernari. Sed enim uideas quosdam | 2.1 |
| scatere uerbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa | |
| et profunda, ut loquentes plerumque uideantur loqui sese | |
| nescire. Vlixen contra Homerus, uirum sapienti facundia | 3.1 |
| praeditum, uocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, | |
| quod scilicet non ad sonum magis habitumque uocis quam | |
| ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem per- | |
| tineret, petulantiaeque uerborum coercendae uallum esse | 5 |
| oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas | |
| non cordis tantum custodia atque uigilia cohibeatur, sed et | |
| quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. | |
| Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt: | 4.1 |
| ἀλλ’ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη, | |
| et: | |
| ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων. | |
| M. Tullii quoque uerba posui, quibus stultam et inanem | 5.1 |
| dicendi copiam grauiter et uere detestatus est: 'Dummodo' | 6.1 |
| inquit 'hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed | |
| eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, | |
| cui res non subpetat, uerba non desint, esse laudandam: | |
| quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam | 5 |
| prudentiam quam stultam loquacitatem.' Item in libro de | 7.1 |
| oratore primo uerba haec posuit: 'Quid enim est tam furi- | |
| osum quam uerborum uel optimorum atque ornatissimorum | |
| sonitus inanis nulla subiecta sententia nec scientia?' Cum- | 8.1 |
| primis autem M. Cato atrocissimus huiusce uitii insectator | |
| est. Namque in oratione, quae inscripta est si se Caelius | 9.1 |
| tribunus plebis appellasset: 'numquam' inquit 'tacet, quem | |
| morbus tenet loquendi tamquam ueternosum bibendi atque | |
| dormiendi. Quod si non coueniatis, cum conuocari iubet, ita | |
| cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, | 5 |
| non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius uerba | |
| audiuntur; uerum se nemo committit, si aeger est.' Idem | 10.1 |
| Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi uilita- | |
| tem obprobrans non loquendi tantum, uerum etiam tacendi: | |
| 'frusto' inquit 'panis conduci potest, uel uti taceat uel uti | |
| loquatur.' Neque non merito Homerus unum ex omnibus | 11.1 |
| Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat uerbaque illius | |
| multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia | |
| esse dicit. Quid enim est aliud ἐκολώα? Eupolidis quoque | 12.1 |
| uersus de id genus hominibus consignatissime factus est: | |
| λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν, | |
| quod Sallustius noster imitari uolens sic scribit: 'loquax' | 13.1 |
| inquit 'magis quam facundus.' Quapropter Hesiodus, | 14.1 |
| poetarum prudentissimus, linguam non uulgandam, sed re- | |
| condendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in | |
| promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modu- | |
| lata sit: | 5 |
| γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος, | |
| φειδωλῆς πλείστη δὲ χάρις κατὰ μέτρον ἰούσης. | |
| Epicharmium quoque illud non inscite se habet: | 15.1 |
| οὐ λέγειν τύγ’ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος, | |
| ex quo hoc profecto sumptum est: 'qui cum loqui non posset, | 16.1 |
| tacere non potuit.' | |
| Fauorinum ego audiui dicere uersus istos Euripidi: | 17.1 |
| ἀχαλίνων στομάτων | |
| ἀνόμου τ’ ἀφροσύνας | |
| τὸ τέλος δυστυχία, | |
| non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita | 5 |
| dicerent, sed uel maxime de hominibus quoque posse dici | |
| stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam pro- | |
| diga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluuione | |
| uerborum taeterrima, quod genus homines a Graecis signi- | |
| ficantissimo uocabulo κατάγλωσσοι appellantur. Valerium | 18.1 |
| Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto | |
| uiro, comperi Sallustianum illud: 'satis eloquentiae, sapien- | |
| tiae parum', breui antequam uita decederet, sic legere | |
| coepisse et sic a Sallustio relictum affirmauisse: 'satis | 5 |
| loquentiae, sapientiae parum', quod 'loquentia' nouatori | |
| uerborum Sallustio maxime congrueret, 'eloquentia' cum | |
| insipientia minime conueniret. | |
| Huiuscemodi autem loquacitatem uerborumque turbam | 19.1 |
| magnitudine inani uastam facetissimus poeta Aristophanes | |
| insignibus uocabulis denotauit in his uersibus: | |
| ἄνθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον, | |
| ἔχοντ’ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα, | 5 |
| ἀπεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα, | |
| neque minus insigniter ueteres quoque nostri hoc genus | 20.1 |
| homines in uerba proiectos 'locutuleios' et 'blaterones' et | |
| 'linguaces' dixerunt. |