| Quod uerba istaec Quadrigari ex annali tertio 'ibi mille hominum | 1.16.pr.1 |
| occiditur' non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa | |
| et proba grammaticae disciplinae dicta sunt. | |
| Quadrigarius in tertio annalium ita scripsit: 'Ibi occiditur | 1.1 |
| mille hominum.' 'Occiditur', inquit, non 'occiduntur'. Item | 2.1 |
| Lucilius in tertio satirarum: | |
| ad portam mille a porta est; exinde Salernum, | |
| 'mille' inquit 'est' non 'mille sunt'. Varro in XVII. huma- | 3.1 |
| narum: 'Ad Romuli initium plus mille et centum annorum | |
| est.' M. Cato in primo originum: 'Inde est ferme mille | 4.1 |
| passum.' M. Cicero in sexta in Antonium: 'Itane Ianus | 5.1 |
| medius in L. Antonii clientela est? quis umquam in illo | |
| Iano inuentus est, qui L. Antonio mille nummum ferret | |
| expensum?' | |
| In his atque in multis aliis 'mille' numero singulari dictum | 6.1 |
| est; neque hoc, ut quidam putant, uetustati concessum | 7.1 |
| est aut per figurarum concinnitatem admissum est, sed sic | |
| uidetur ratio poscere. 'Mille' enim non pro eo ponitur, quod | 8.1 |
| Graece χίλιοι dicitur, sed quod χιλιάς, et sicuti una χιλιάς et | |
| duae χιλιάδες, ita 'unum mille' et 'duo milia' certa atque | |
| directa ratione dicitur. Quamobrem id quoque recte et | 9.1 |
| probabiliter dici solitum 'mille denarium in arca est' et | |
| 'mille equitum in exercitu est'. Lucilius autem, praeterquam | 10.1 |
| supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat; | |
| nam in libro XV. ita dicit: | 11.1 |
| hunc, milli passum qui vicerit atque duobus, | |
| Campanus sonipes succussor nullus sequetur | |
| maiore in spatio ac diuersus uidebitur <ire>; | |
| item in libro nono: | 12.1 |
| tu milli nummum potes uno quaerere centum; | |
| 'milli passum' dixit pro 'mille passibus' et 'uno milli num- | 13.1 |
| mum' pro 'unis mille nummis' aperteque ostendit 'mille' et | |
| uocabulum esse et singulari numero dici eiusque pluratiuum | |
| esse 'milia' et casum etiam capere ablatiuum. Neque ceteros | 14.1 |
| casus requiri oportet, cum sint alia pleraque uocabula, quae | |
| in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum | |
| inclinentur. Quapropter nihil iam dubium est, quin M. | 15.1 |
| Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum | |
| reliquerit: 'Ante fundum Clodi, quo in fundo propter in- | |
| sanas illas substructiones facile mille hominum uersabatur | |
| ualentium', non 'uersabantur', quod in libris minus accuratis | 5 |
| scriptum est; alia enim ratione 'mille <homines', alia | |
| 'mille> hominum' dicendum est. |