| Quanta cum animi aequitate tolerauerit Socrates uxoris ingenium | 1.17.pr.1 |
| intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de | |
| officio mariti scripserit. | |
| Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum | 1.1 |
| fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebri- | |
| um per diem perque noctem scatebat. Has eius intemperies | 2.1 |
| in maritum Alcibiades demiratus interrogauit Socraten, | |
| quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non | |
| exigeret. 'Quoniam,' inquit Socrates 'cum illam domi talem | 3.1 |
| perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris | |
| petulantiam et iniuriam facilius feram.' | |
| Secundum hanc sententiam <M.> quoque Varro in satura | 4.1 |
| Menippea, quam de officio mariti scripsit: 'Vitium' inquit | |
| 'uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit uitium, | |
| uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem | |
| facit.' Haec uerba Varronis 'tollere' et 'ferre' lepide quidem | 5.1 |
| composita sunt, sed 'tollere' apparet dictum pro 'corrigere'. | |
| Id etiam apparet eiusmodi uitium uxoris, si corrigi non | 6.1 |
| possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri sci- | |
| licet a uiro honeste potest; uitia enim flagitiis leuiora sunt. |