| Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum | 1.18.pr.1 |
| suum in ἐτυμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in | |
| eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit. | |
| In XIV. rerum diuinarum libro M. Varro doctissimum | 1.1 |
| tunc ciuitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod | |
| uocabulum Graecum uetus traductum in linguam Romanam, | |
| proinde atque si primitus Latine fictum esset, resoluerit in | |
| uoces Latinas ratione etymologica falsa. | 5 |
| Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: 'In quo | 2.1 |
| L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erra- | |
| uit aliquotiens. Nam aliquot uerborum Graecorum antiqui- | |
| orum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas | |
| falsas. Non enim "leporem" dicimus, ut ait, quod est leuipes, | 5 |
| sed quod est uocabulum anticum Graecum. Multa uetera | |
| illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc uocabulis utuntur; | |
| et illorum esse plerique ignorent "Graecum", quod nunc no- | |
| minant Ἕλληνα, "puteum", quod uocant φρέαρ, "leporem", | |
| quod λαγωόν dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium | 10 |
| non reprehendo, sed industriam laudo: successum enim | |
| <fert> fortuna, experientiam laus sequitur.' | |
| Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione uocabu- | 3.1 |
| lorum scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de | |
| ipso L. Aelio clementissime. Sed in posteriore eiusdem libri | 4.1 |
| parte 'furem' dicit ex eo dictum, quod ueteres Romani | |
| 'furuum' atrum appellauerint et fures per noctem, quae | |
| atra sit, facilius furentur. Nonne sic uidetur Varro de fure, | 5.1 |
| tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc | |
| κλέπτης dicitur, antiquiore Graeca lingua φώρ dictum est. | |
| Hinc per adfinitatem litterarum, qui φώρ Graece, est Latine | |
| 'fur'. Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an | 6.1 |
| contra aptius et cohaerentius putarit 'furem' a 'furuo', id | |
| est nigro, appellari, in hac re de uiro tam excellentis | |
| doctrinae non meum iudicium est. |