| Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. | 1.19.pr.1 |
| In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec | 1.1 |
| prodita est: Anus hospita atque incognita ad Tarquinium | 2.1 |
| Superbum regem adiit nouem libros ferens, quos esse dice- | |
| bat diuina oracula; eos uelle uenundare. Tarquinius pretium | 3.1 |
| percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; | |
| rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. | 4.1 |
| Tum illa foculum | 5.1 |
| coram cum igni apponit, tris libros ex nouem deurit et, | |
| ecquid reliquos sex eodem pretio emere uellet, regem inter- | |
| rogauit. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque | 6.1 |
| anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tris | 7.1 |
| alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut | |
| tris reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam | 8.1 |
| serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confiden- | |
| tiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos | |
| mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro | |
| omnibus. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam | 9.1 |
| postea nusquam loci uisam constitit. Libri tres in sacrarium | 10.1 |
| conditi 'Sibyllini' appellati; ad eos quasi ad oraculum | 11.1 |
| quindecimuiri adeunt, cum di immortales publice consulendi | |
| sunt. |