| Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de | 4.11.pr.1 |
| Pythagora memoriae mandauit; et quae item Plutarchus in eun- | |
| dem modum de eodem Pythagora scripserit. | |
| Opinio uetus falsa occupauit et conualuit Pythagoram | 1.1 |
| philosophum non esitauisse ex animalibus, item abstinuisse | |
| fabulo, quem Graeci κύαμον appellant. Ex hac opinione Cal- | 2.1 |
| limachus poeta scripsit: | |
| καὶ κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχειν ἀνιῶντος ἐδεστοῦ | |
| κἀγώ, Πυθαγόρας ὡς ἐκέλευε, λέγω. | |
| Ex eadem item opinione M. Cicero in libro de diuinatione | 3.1 |
| primo haec uerba posuit: 'Iubet igitur Plato sic ad somnum | |
| proficisci corporibus affectis, ut nihil sit, quod errorem | |
| animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pytha- | |
| goreis interdictum putatur, ne faba uescerentur, quae res | 5 |
| habet inflationem magnam tranquillitatem mentis quaerenti- | |
| bus contrariam.' | |
| Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, uir | 4.1 |
| litterarum ueterum diligentissimus, Aristoteli philosophi | |
| auditor, in libro, quem de Pythagora reliquit, nullo saepius | |
| legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is | |
| cibus et subduceret sensim aluum et leuigaret. Verba ipsa | 5.1 |
| Aristoxeni subscripsi: Πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν | |
| κύαμον ἐδοκίμασεν· λειάντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν· | |
| διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῷ. | |
| Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus uicti- | 6.1 |
| tasse idem Aristoxenus refert. Quem rem uidetur cognouisse | 7.1 |
| e Xenophilo Pythagorico, familiari suo, et ex quibusdam | |
| aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae * * * . Ac de | 8.1 |
| animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορί- | |
| ζουσα inscribitur, docet. Videtur autem de κυάμῳ non esitato | 9.1 |
| causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disci- | |
| plinas Pythagorae secutus est, uersus hic inuenitur: | |
| δειλοί, πάνδειλοι, κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεσθαι. | |
| Opinati enim sunt plerique κυάμους legumentum dici, ut | 10.1 |
| a uulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina | |
| Empedocli arbitrati sunt, κυάμους hoc in loco testiculos | |
| significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque | |
| symbolice κυάμους appellatos, quod sint αἴτιοι τοῦ κυεῖν et | 5 |
| geniturae humanae uim praebeant; idcircoque Empedoclen | |
| uersu isto non a fabulo edendo, sed a rei ueneriae proluuio | |
| uoluisse homines deducere. | |
| Plutarchus quoque, homo in disciplinis graui auctoritate, | 11.1 |
| in primo librorum, quos de Homero composuit, Aristotelem | |
| philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, | |
| quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne | |
| quadam. Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, | 12.1 |
| subscripsi: Ἀριστοτέλης δὲ μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλήφης | |
| καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπέχεσθαί φησιν τοὺς Πυθαγορικούς, | |
| χρῆσθαι δὲ τοῖς ἄλλοις. Ἀκαλήφη autem est animal marinum, | 13.1 |
| quod 'urtica' appellatur. Sed et piscibus mullis abstinere | |
| Pythagoricos Plutarchus in Symposiacis dicit. | |
| Pythagoram uero ipsum sicuti celebre est Euphorbum | 14.1 |
| primo fuisse dictasse, ita haec remotiora sunt his, quae | |
| Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum | |
| postea Pyrrum, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra | |
| facie meretricem, cui nomen fuerat Alco. | 5 |