| Quid obseruatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; | 4.10.pr.1 |
| iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem | |
| dicendo eximentis. | |
| Ante legem, quae nunc de senatu habendo obseruatur, | 1.1 |
| ordo rogandi sententias uarius fuit. Alias primus rogabatur, | 2.1 |
| qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias, | |
| qui designati consules erant; quidam e consulibus studio aut | 3.1 |
| necessitudine aliqua adducti, quem is uisum erat, honoris | |
| gratia extra ordinem sententiam primum rogabant. Ob- | 4.1 |
| seruatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis | |
| quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam pri- | |
| mum rogaret. C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo | 5.1 |
| gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dici- | |
| tur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed | |
| postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum coepe- | |
| rat Pompeium rogare. | 5 |
| Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. | 6.1 |
| Ciceronis libertus, refert itaque se ex patrono suo audisse | |
| scribit. Id ipsum Capito Ateius in libro, quem de officio | 7.1 |
| senatorio composuit, scriptum reliquit. | |
| In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: 'C.' | 8.1 |
| inquit 'Caesar consul M. Catonem sententiam rogauit. Cato | |
| rem, quae consulebatur, quoniam non e republica uidebatur, | |
| perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione | |
| utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, | 5 |
| ut sententiam rogatus diceret ante quicquid uellet aliae rei | |
| et quoad uellet. Caesar consul uiatorem uocauit eumque, | |
| cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci | |
| iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in car- | |
| cerem. Hac' inquit 'inuidia facta Caesar destitit et mitti | 10 |
| Catonem iussit.' |