| Quid significet proprie 'religiosus'; et in quae diuerticula significatio | 4.9.pr.1 |
| istius uocabuli flexa sit; et uerba Nigidii Figuli ex commentariis | |
| eius super ea re sumpta. | |
| Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Var- | 1.1 |
| ronem doctissimus, in undecimo commentariorum grammati- | |
| corum uersum ex antiquo carmine refert memoria hercle | |
| dignum: | |
| religentem esse oportet, religiosus ne fuas, | 5 |
| cuius autem id carmen sit, non scribit. Atque in eodem loco | 2.1 |
| Nigidius: 'Hoc' inquit 'inclinamentum semper huiuscemodi | |
| uerborum, ut "uinosus", "mulierosus", "religiosus", signi- | |
| ficat copiam quandam inmodicam rei, super qua dicitur. | |
| Quocirca "religiosus" is appellabatur, qui nimia et super- | 5 |
| stitiosa religione sese alligauerat, eaque res uitio assigna- | |
| batur.' | |
| Sed praeter ista, quae Nigidius dicit, alio quodam diuerti- | 3.1 |
| culo significationis 'religiosus' pro casto atque obseruanti | |
| cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus. Simili | 4.1 |
| autem modo illa quoque uocabula ab eadem profecta | |
| origine diuersum significare uidentur: 'religiosi dies' et 're- | |
| ligiosa delubra'. 'Religiosi' enim 'dies' dicuntur tristi omine | 5.1 |
| infames inpeditique, in quibus et res diuinas facere et rem | |
| quampiam nouam exordiri temperandum est, quos multi- | |
| tudo imperitorum praue et perperam 'nefastos' appellat. | |
| Itaque M. Cicero in libro epistularum nono ad Atticum | 6.1 |
| 'maiores' inquit 'nostri funestiorem diem esse uoluerunt | |
| Aliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. | |
| Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in uolgus igno- | |
| tus'. Idem tamen M. Tullius in oratione de accusatore consti- | 7.1 |
| tuendo 'religiosa delubra' dicit non ominosa nec tristia, sed | |
| maiestatis uenerationisque plena. Masurius autem Sabinus | 8.1 |
| in commentariis, quos de indigenis composuit: '"religiosum"' | |
| inquit 'est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac | |
| sepositum a nobis est; uerbum a "relinquendo" dictum, | |
| tamquam "caerimoniae" a "carendo".' Secundum hanc | 9.1 |
| Sabini interpretationem templa quidem ac delubra, quae | |
| non uolgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque | |
| adeundum, et reuerenda et reformidanda sunt magis quam | |
| inuolganda: sed dies 'religiosi' dicti, quos ex contraria | 10.1 |
| causa propter ominis diritatem relinquimus. | |
| Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta | 12.1 |
| nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas | |
| cadunt, ut 'uinosus', 'mulierosus', 'morosus', 'uerbosus', | |
| 'famosus', cur 'ingeniosus' et 'formosus' et 'officiosus', quae | |
| pariter ab ingenio et forma et officio inclinata sunt, cur | 5 |
| etiam 'disciplinosus', 'consiliosus', 'uictoriosus', quae M. | |
| Cato ita figurauit, cur item 'facundiosa', quod Sempronius | |
| Asellio XIII rerum gestarum ita scripsit: 'facta sua spectare | |
| oportere, non dicta, si minus facundiosa essent', cur, inquam, | |
| ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, | 10 |
| quamquam haec item incrementum sui nimium demon- | |
| strent? an propterea quia illis quidem, quae supra posui, | |
| adhibendus est modus quidam necessarius? Nam et gratia, | 13.1 |
| si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque uarii, et | |
| uerba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si | |
| magna et inquieta et inuidiosast, neque laudabilia neque | |
| utilia sunt; ingenium autem et officium et forma et disci- | 14.1 |
| plina et consilium et uictoria et facundia sicut ipsae uirtu- | |
| tum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto | |
| maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt. |