| Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine auaro dixerit, quem | 4.8.pr.1 |
| cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem | |
| curauit. | |
| Fabricius Luscinus magna gloria uir magnisque rebus | 1.1 |
| gestis fuit. P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et | 2.1 |
| bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum | |
| fuit, sed furax homo et auaritia acri erat. Hunc Fabricius | 3.1 |
| non probabat neque amico utebatur osusque eum morum | |
| causa fuit. Sed cum in temporibus rei difficillimis consules | 4.1 |
| creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competi- | |
| toresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope | |
| adnixus est Fabricius, uti Rufino consulatus deferretur. | |
| Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem auarum, | 5.1 |
| cui esset inimicissimus, creari <consulem uellet, 'malo,' in- | 6.1 |
| quit 'ciuis me> compilet, quam hostis uendat'. | |
| Hunc Rufinum postea bis consulatu et dictatura functum | 7.1 |
| censor Fabricius senatu mouit ob luxuriae notam, quod | |
| decem pondo libras argenti facti haberet. Id autem, quod | 8.1 |
| supra scripsi Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in | |
| pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis | |
| a Fabricio, sed ipsi Rufino gratias agenti, quod <ope> eius | |
| designatus esset, dictum esse refert in libro secundo de | 5 |
| oratore. |