| De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super | 4.7.pr.1 |
| accentu nominum quorundam Poenicorum. | |
| Valerius Probus grammaticus inter suam aetatem prae- | 1.1 |
| stanti scientia fuit. Is 'Hannibalem' et 'Hasdrubalem' et | 2.1 |
| 'Hamilcarem' ita pronuntiabat, ut paenultimam circum- | |
| flecteret, et est epistula eius scripta ad Marcellum, in qua | |
| Plautum et Ennium multosque alios ueteres eo modo pro- | |
| nuntiasse affirmat, solius tamen Ennii uersum unum ponit | 3.1 |
| ex libro, qui Scipio inscribitur. | |
| Eum uersum quadrato numero factum subiecimus, in quo, | 4.1 |
| nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe proma- | |
| tur, numerus clausurus est. Versus Ennii, quem dixit, ita est: | 5.1 |
| quaque propter Hannibalis copias considerat. |