| Verba ueteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maiori- | 4.6.pr.1 |
| bus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae mouissent; atque | |
| ibi enarratum, quid sint 'hostiae succidaneae', quid item 'porca | |
| paecidanea'; et quod Capito Ateius ferias quasdam 'praecidaneas' | |
| appellauit. | 5 |
| Vt terram mouisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita | 1.1 |
| in ueteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse | |
| senatui in sacrario in regia hastas Martias mouisse. Eius rei | 2.1 |
| causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio | |
| consulibus, eiusque exemplum hoc est: 'Quod C. Iulius L. | |
| filius pontifex nuntiauit in sacrario <in> regia hastas Martias | |
| mouisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul | 5 |
| hostiis maioribus Ioui et Marti procuraret et ceteris dis, | |
| quibus uideretur, lactantibus. <Ibus> uti procurasset, satis | |
| habendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis | |
| succideret.' | |
| Quod 'succidaneas' hostias senatus appellauit, quaeri | 3.1 |
| solet, quid uerbum id significet. In Plauti quoque comoedia, | |
| quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso uerbo requiri | 4.1 |
| audio in his uersibus: | |
| men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, | |
| ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum? | |
| 'Succidaneae' autem 'hostiae' dicuntur 'ae' littera per | 5.1 |
| morem compositi uocabuli in <'i'> litteram mutata quasi | |
| 'succaedaneae', appellatae, quoniam, si primis hostiis lita- | 6.1 |
| tum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; | |
| quae quia prioribus iam caesis luendi piaculi gratia sub- | |
| debantur et succidebantur, 'succidaneae' nominatae <'i'> | |
| littera scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam | 5 |
| eam litteram in hac uoce barbare corripere. | |
| Eadem autem ratione uerbi 'praecidaneae' quoque hos- | 7.1 |
| tiae dicuntur, quae ante sacrificia sollemnia pridie caedun- | |
| tur. 'Porca' etiam 'praecidanea' appellata, quam piaculi | 8.1 |
| gratia ante fruges nouas captas immolare Cereri mos fuit, si | |
| qui familiam funestam aut non purgauerant aut aliter eam | |
| rem, quam oportuerat, procurauerant. | |
| Sed porcam et hostias quasdam 'praecidaneas', sicuti dixi, | 9.1 |
| appellari uolgo notum est, ferias 'praecidaneas' dici id, | |
| opinor, a uolgo remotum est. Propterea uerba Atei Capitonis | 10.1 |
| ex quinto librorum, quos de pontificio iure composuit, | |
| scripsi: 'Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praeci- | |
| daneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decreuit | |
| non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae | 5 |
| essent.' |