| Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob | 4.5.pr.1 |
| eam rem uersus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: 'Malum | |
| consilium consultori pessimum est'. | |
| Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortis- | 1.1 |
| simi uiri, de caelo tacta est. Ob id fulgur piaculis luendum | 2.1 |
| aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum | |
| Romanum animo instituerant eam rem contrariis religioni- | 3.1 |
| bus procurare atque illam statuam suaserunt in inferiorem | |
| locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undi- | |
| que altarum aedium numquam illustraret. Quod cum ita | 4.1 |
| fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, | |
| cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque | |
| eam statuam, proinde ut uerae rationes post compertae | |
| monebant, in locum editum subducendam atque ita in area | 5 |
| Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene et | |
| prospere populo Romano cessit. Tum igitur, quod in Etru- | 5.1 |
| scos aruspices male consulentis animaduersum uindicatum- | |
| que fuerat, uersus hic scite factus cantatusque esse a pueris | |
| urbe tota fertur: | |
| malum consilium consultori pessimum est. | 5 |
| Ea historia de aruspicibus ac de uersu isto senario scripta | 6.1 |
| est in annalibus maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci | |
| libro primo rerum memoria dignarum. Videtur autem uersus | 7.1 |
| hic de Graeco illo Hesiodi uersu expressus: | |
| ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη. |