| Quid Seruius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure | 4.4.pr.1 |
| atque more ueterum sponsaliorum. | |
| Sponsalia in ea parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc | 1.1 |
| more atque iure solita fieri scripsit Seruius Sulpicius in | |
| libro, quem scripsit de dotibus: 'Qui uxorem' inquit 'ductu- | 2.1 |
| rus erat, ab eo, unde ducenda erat, stipulabatur eam in | |
| matrimonium datum * * * iri; qui ducturus erat, itidem | |
| spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dice- | |
| batur "sponsalia". Tunc, quae promissa erat, "sponsa" ap- | 5 |
| pellabatur, qui spoponderat ducturum, "sponsus". Sed si | |
| post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, | |
| qui stipulabatur, ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. | |
| Iudex quamobrem data acceptaue non esset uxor quaerebat. | |
| Si nihil iustae causae uidebatur, litem pecunia aestimabat, | 10 |
| quantique interfuerat eam uxorem accipi aut dari, eum, qui | |
| spoponderat, <ei> qui stipulatus erat, condemnabat.' | |
| Hoc ius sponsaliorum obseruatum dicit Seruius ad id | 3.1 |
| tempus, quo ciuitas uniuerso Latio lege Iulia data est. | |
| Haec eadem Neratius scripsit in libro quem de nuptiis | 4.1 |
| composuit. |