| Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Car- | 4.3.pr.1 |
| uilianum diuortium; atque inibi, quid sit proprie 'paelex', quaeque | |
| eius uocabuli ratio sit. | |
| Memoriae traditum est quingentis fere annis post Romam | 1.1 |
| conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones | |
| in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil | |
| desiderabantur nullis etiamtunc matrimoniis diuertentibus. | |
| Seruius quoque Sulpicius in libro quem composuit de dotibus | 2.1 |
| tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse uisas | |
| scripsit, cum Spurius Caruilius, cui Ruga cognomentum fuit, | |
| uir nobilis, diuortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea cor- | |
| poris uitio non gignerentur, anno urbis conditae quingente- | 5 |
| simo uicesimo tertio M. Atilio P. Valerio consulibus. Atque | |
| is Caruilius traditur uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse | |
| carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi | |
| religionem animo atque amori praeuertisse, quod iurare | |
| a censoribus coactus erat uxorem se liberum quaerundum | 10 |
| gratia habiturum. | |
| 'Paelicem' autem appellatam probrosamque habitam, | 3.1 |
| quae iuncta consuetaque esset cum eo, in cuius manu | |
| mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima | |
| lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: 'Paelex | |
| aedem Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demis- | 5 |
| sis agnum feminam caedito.' | |
| 'Paelex' autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίς. Vt | |
| pleraque alia, ita hoc quoque uocabulum de Graeco flexum est. |