| Morbus et uitium quid differat; et quam uim habeant uocabula ista | 4.2.pr.1 |
| in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi | |
| possint; diuersaeque super ea re sententiae. | |
| In edicto aedilium curulium, qua parte de mancipiis uen- | 1.1 |
| dundis cautum est, scriptum sic fuit: 'Titulus seruorum | |
| singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit, | |
| quid morbi uitiiue cuique sit, quis fugitiuus erroue sit | |
| noxaue solutus non sit.' | 5 |
| Propterea quaesierunt iureconsulti ueteres, quod 'man- | 2.1 |
| cipium morbosum' quodue 'uitiosum' recte diceretur quan- | |
| tumque 'morbus' a 'uitio' differret. Caelius Sabinus in libro, | 3.1 |
| quem de edicto aedilium curulium composuit, Labeonem | |
| refert, quid esset 'morbus', hisce uerbis definisse: 'Morbus est | |
| habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius | |
| facit deteriorem.' Sed 'morbum' alias in toto corpore acci- | 4.1 |
| dere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis 'morbum' | |
| esse, ueluti sit pthisis aut febris, partis autem, ueluti sit | |
| caecitas aut pedis debilitas. 'Balbus autem' inquit 'et atypus | 5.1 |
| uitiosi magis quam morbosi sunt, et equus mordax aut cal- | |
| citro uitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem | |
| etiam uitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim | |
| qui uitiosus est non morbosus esse. Quamobrem, cum de | 5 |
| homine morboso agetur, aeque' inquit 'ita dicetur: "quanto | |
| ob id uitium minoris erit".' | |
| De eunucho quidem quaesitum est, an contra edictum | 6.1 |
| aedilium uideretur uenundatus, si ignorasset emptor eum | |
| eunuchum esse. Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse | 7.1 |
| quasi morbosum; sues etiam feminae si sterilae essent et | 8.1 |
| uenum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scrip- | |
| sisse. De sterila autem muliere, si natiua sterilitate sit, | 9.1 |
| Trebatium contra Labeonem respondisse dicunt. Nam cum | 10.1 |
| redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, negasse | |
| aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio | |
| genitali sterilitate esset. At si ualitudo eius offendisset exque | |
| ea uitium factum esset, ut concipere fetus non posset, tum | 5 |
| sanam non uideri et esse in causa redhibitionis. De myope | 11.1 |
| quoque, qui 'luscitiosus' Latine appellatur, dissensum est; | |
| alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id | |
| uitium morbo contractum esset. Eum uero, cui dens deesset, | 12.1 |
| Seruius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse red- | |
| hibendi negauit: 'nam et magna' inquit 'pars dente aliquo | |
| carent, neque eo magis plerique homines morbosi sunt, et | |
| absurdum admodum est dicere non sanos nasci homines, | 5 |
| quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur.' | |
| Non praetereundum est id quoque in libris ueterum | 13.1 |
| iurisperitorum scriptum esse 'morbum' et 'uitium' distare, | |
| quod 'uitium' perpetuum, 'morbus' cum accessu decessu- | |
| que sit. Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus | 14.1 |
| morbosus est contra Labeonis, quam supra dixi, sententiam. | |
| Verba Masuri Sabini apposui ex libro iuris ciuilis secundo: | 15.1 |
| 'Furiosus mutusue cuiue quod membrum lacerum laesumue | |
| est aut obest, quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui | |
| natura longe minus uidet tam sanus est quam qui tardius | |
| currit.' | 5 |