| LIBER QVARTVS | |
| Sermo quidam Fauorini philosophi cum grammatico iactantiore | 4.1.pr.1 |
| factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus | |
| uerbis 'penus' a Q. Scaeuola definita sit; quodque eadem definitio | |
| culpata reprehensaque est. | |
| In uestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum | 1.1 |
| multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; | |
| atque ibi in circulo doctorum hominum Fauorino philosopho | |
| praesente ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scho- | |
| lica quaedam nugalia de generibus et casibus uocabulorum | 5 |
| disserens cum arduis superciliis uocisque et uultus grauitate | |
| composita tamquam interpres et arbiter Sibyllae oracu- | |
| lorum. Tum aspiciens ad Fauorinum, quamquam ei nondum | 2.1 |
| etiam satis notus esset: '"penus" quoque' inquit 'uariis | |
| generibus dictum et uarie declinatum est. Nam et "hoc | |
| penus" et "haec penus" et "huius peni" et "penoris" | |
| ueteres dictauerunt; "mundum" quoque muliebrem Lucilius | 3.1 |
| in satirarum XVI. non uirili genere, ut ceteri, sed neutro | |
| appellauit his uerbis: | |
| legauit quidam uxori mundum omne penumque. | |
| atqui quid mundum, quid non? quis diuidet istuc?' | 5 |
| Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepe- | 4.1 |
| bat; cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Fauori- | |
| nus et 'amabo,' inquit 'magister, quicquid est nomen tibi, | |
| abunde multa docuisti, quae quidem ignorabamus et scire | |
| haud sane postulabamus. Quid enim refert mea eiusque, | 5.1 |
| quicum loquor, quo genere "penum" dicam aut in quas | |
| extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare | |
| fecerimus? sed hoc plane indigeo discere, quid sit "penus" et | 6.1 |
| qua fini id uocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tam- | |
| quam qui in uenalibus Latine loqui coeptant, alia quam | |
| oportet uoce appellem.' | |
| 'Quaeris' inquit 'rem minime obscuram. Quis adeo igno- | 7.1 |
| rat "penum" esse uinum et triticum et oleum et lentim et | |
| fabam atque huiuscemodi cetera?' 'Etiamne' inquit Fauori- | 8.1 |
| nus 'milium et panicum et glans et hordeum "penus" est? | |
| sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi'; cum- | 9.1 |
| que ille reticens haereret, 'nolo' inquit 'hoc iam labores, an | |
| ista, quae dixi, "penus" appelletur. Sed potesne mihi non | |
| speciem aliquam de penu dicere, sed definire genere pro- | |
| posito et differentiis adpositis, quid sit "penus"?' 'Quod' | 5 |
| inquit 'genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.' | |
| 'Rem' inquit Fauorinus 'plane dictam postulas, quod diffi- | 10.1 |
| cillimum est, dici planius; nam hoc quidem peruolgatum est | |
| definitionem omnem ex genere et differentia consistere. Sed | 11.1 |
| si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id | |
| quoque honoris tui habendi gratia.' | |
| Ac deinde ita exorsus est: 'Si' inquit 'ego te nunc rogem, | 12.1 |
| ut mihi dicas et quasi circumscribas uerbis, cuiusmodi | |
| "homo" sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque | |
| me. Hoc enim, quis homo sit, ostendere est, non, quid | |
| homo sit, dicere. Sed si, inquam, peterem, ut ipsum illud, | 5 |
| quod homo est, definires, tum profecto mihi diceres homi- | |
| nem esse animal mortale rationis et scientiae capiens uel | |
| quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. | |
| Proinde igitur nunc te rogo, ut, quid sit "penus", dicas, non | |
| ut aliquid ex penu nomines.' Tum ille ostentator uoce iam | 13.1 |
| molli atque demissa: 'philosophias' inquit 'ego non didici | |
| neque discere adpetiui et, si ignoro, an hordeum ex "penu" | |
| sit aut quibus uerbis "penus" definiatur, non ea re litteras | |
| quoque alias nescio.' | 5 |
| 'Scire,' inquit ridens iam Fauorinus 'quid "penus" sit, | 14.1 |
| non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica | |
| tua. Meministi enim, credo, quaeri solitum, quid Vergilius | 15.1 |
| dixerit, "penum struere" uel "longam" uel "longo ordine"; | |
| utrumque enim profecto scis legi solitum. Sed ut faciam te | 16.1 |
| aequiore animo ut sis, ne illi quidem ueteres iuris magistri, | |
| qui "sapientes" appellati sunt, definisse satis recte existi- | |
| mantur, quid sit "penus". Nam Quintum Scaeuolam ad | 17.1 |
| demonstrandam penum his uerbis usum audio: "'Penus' | |
| est", inquit "quod esculentum aut posculentum est, quod | |
| ipsius patrisfamilias <aut matris familias> aut liberum patris- | |
| familias <aut familiae> eius, quae circum eos aut liberos eius | 5 |
| est et opus non facit, causa paratum est. * * * , ut Mucius ait, | |
| 'penus' uideri debet. Nam quae ad edendum bibendumque | |
| in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, 'penus' | |
| non sunt; sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis | |
| gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in | 10 |
| promptu est, sed intus et penitus habeatur, 'penus' dicta | |
| est." Haec ego,' inquit 'cum philosophiae me dedissem, non | 18.1 |
| insuper tamen habui discere; quoniam ciuibus Romanis | |
| Latine loquentibus rem non <suo> uocabulo demonstrare | |
| non minus turpe est, quam hominem non suo nomine | |
| appellare.' | 5 |
| Sic Fauorinus sermones id genus communes a rebus par- | 19.1 |
| uis et frigidis abducebat ad ea, quae magis utile esset audire | |
| ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, | |
| sed indidem nata acceptaque. | |
| Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putaui Ser- | 20.1 |
| uium Sulpicium in reprehensis Scaeuolae capitibus scripsisse | |
| Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus | |
| quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei | |
| causa comparatum. Masurius autem Sabinus in iuris ciuilis | 21.1 |
| secundo etiam, quod iumentorum causa apparatum esset, | |
| quibus dominus uteretur, penori attributum dicit. Ligna | 22.1 |
| quoque et uirgas et carbones, quibus conficeretur penus, | |
| quibusdam ait uideri esse in penu. Ex his autem, quae | 23.1 |
| promercalia et usaria isdem in locis <essent>, esse ea sola | |
| penoris putat, quae satis sint usu annuo. |