| Qua ratione Gauius Bassus scripserit 'parcum' hominem appellatum | 3.19.pr.1 |
| et quam esse eius uocabuli causam putarit; et contra, quem in | |
| modum quibusque uerbis Fauorinus hanc traditionem eius eluserit. | |
| Apud cenam Fauorini philosophi cum discubitum fuerat | 1.1 |
| coeptusque erat apponi cibus, seruus assistens mensae eius | |
| legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut no- | |
| stratium; uelut eo die, quo ego affui, legebatur Gauii Bassi, | |
| eruditi uiri, liber de origine uerborum et uocabulorum. In quo | 2.1 |
| ita scriptum fuit: '"Parcus" composito uocabulo est dictus | |
| quasi "par arcae", quando, sicut in arca omnia reconduntur | |
| eiusque custodia seruantur et continentur, ita homo tenax | |
| paruoque contentus omnia custodita ac recondita habet | 5 |
| sicuti arca. Quam ob causam "parcus" quasi "pararcus" est | |
| nominatus.' | |
| Tum Fauorinus, ubi haec audiuit: 'superstitiose' inquit | 3.1 |
| 'et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque | |
| magis est originem uocabuli Gauius iste Bassus, quam enar- | |
| rauit. Nam si licet res dicere commenticias, cur non proba- | 4.1 |
| bilius uideatur, ut accipiamus "parcum" ob eam causam | |
| dictum, quod pecuniam consumi atque inpendi arceat et | |
| prohibeat quasi "pecuniarcus"? Quin potius,' inquit 'quod | 5.1 |
| simplicius ueriusque est, id dicimus? "Parcus" enim neque | |
| ab arca neque ab arcendo, sed ab eo, quod est "parum" et | |
| "paruum", denominatus est.' |