| Quid sint 'pedari senatores' et quam ob causam ita appellati; | 3.18.pr.1 |
| quamque habeant originem uerba haec ex edicto tralaticio con- | |
| sulum: 'senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet'. | |
| Non pauci sunt, qui opinantur 'pedarios senatores' appel- | 1.1 |
| latos, qui sententiam in senatu non uerbis dicerent, sed in | |
| alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur? cum senatus- | 2.1 |
| consultum per discessionem fiebat, nonne uniuersi senatores | |
| sententiam pedibus ferebant? Atque haec etiam uocabuli | 3.1 |
| istius ratio dicitur, quam Gauius Bassus in commentariis | |
| suis scriptam reliquit. Senatores enim dicit in ueterum | 4.1 |
| aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos | |
| honoris gratia in curiam uehi, in quo curru sella esset, super | |
| quam considerent, quae ob eam causam 'curulis' appel- | |
| laretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum | 5 |
| ceperant, pedibus itauisse in curiam; propterea sena- | |
| tores nondum maioribus honoribus 'pedarios' nominatos. | |
| M. autem Varro in satira Menippea, quae Ἱπποκύων in- | 5.1 |
| scripta est, equites quosdam dicit 'pedarios' appellatos uide- | |
| turque eos significare, qui nondum a censoribus in senatum | |
| lecti senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi | |
| usi erant, in senatum ueniebant et sententiae ius habebant. | 5 |
| Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censori- | 6.1 |
| bus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in | |
| postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed, | |
| quas principes dixerant, in eas discedebant. Hoc significabat | 7.1 |
| edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in | |
| curiam uocant, seruandae consuetudinis causa tralaticio | |
| utuntur. Verba edicti haec sunt: 'Senatores quibusque in | 8.1 |
| senatu sententiam dicere licet.' | |
| Versum quoque Laberii, in quo id uocabulum positum | 9.1 |
| est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Stricturae | |
| inscriptus est: | |
| caput sine lingua pedarii sententia est. | |
| Hoc uocabulum a plerisque barbare dici animaduertimus; | 10.1 |
| nam pro 'pedariis' 'pedaneos' appellant. |