| Id quoque esse a grauissimis uiris memoriae mandatum, quod tris | 3.17.pr.1 |
| libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi | |
| philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus. | |
| Memoriae mandatum est Platonem philosophum tenui | 1.1 |
| admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris | |
| Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium merca- | |
| tum. Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius | 2.1 |
| Dionem Syracosium. | |
| Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi | 3.1 |
| philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; | |
| ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta | |
| milia. | |
| Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscrip- | 4.1 |
| sit, qui σίλλος inscribitur. In eo libro Platonem philosophum | 5.1 |
| contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pytha- | |
| goricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem | |
| illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Τίμωνος hi | |
| sunt: | 5 |
| καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν, | |
| πολλῶν δ’ ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον, | |
| ἔνθεν ἀπαρχόμενος <τιμαιο>γραφεῖν ἐδιδάχθης. |