| Temporis uarietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis | 3.16.pr.1 |
| et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque ueterum | |
| super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu | |
| digna; uerbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, | |
| qui inscriptus est περὶ τροφῆς. | 5 |
| Et medici et philosophi inlustres de tempore humani | 1.1 |
| partus quaesiuerunt. Multa opinio est eaque iam pro uero | |
| recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni | |
| hominem septimo rarenter, numquam octauo, saepe nono, | |
| saepius numero decimo mense, eumque esse hominem | 5 |
| gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed | |
| exactos. Idque Plautum, ueterem poetam, dicere uidemus | 2.1 |
| in comoedia Cistellaria his uerbis: | |
| tum illa, quam compresserat, | |
| decumo post mense exacto hic peperit filiam. | |
| Hoc idem tradit etiam Menander, poeta uetustior, humana- | 3.1 |
| rum opinionum uel peritissimus; uersus eius super ea re de | |
| fabula Plocio posui: | |
| γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας * * * ; | |
| sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem | 4.1 |
| argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in | |
| mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit | |
| octauum, quem praeterierat Menander. Caecilii uersus hisce | |
| sunt: | 5 |
| soletne mulier decimo mense parere?—pol nono quoque, | |
| etiam septimo atque octauo. | |
| Eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere | 5.1 |
| a Menandro atque a multorum opinionibus desciuisse M. | |
| Varro uti credamus facit. Nam mense nonnumquam octauo | 6.1 |
| editum esse partum in libro quarto decimo rerum diuinarum | |
| scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense ali- | |
| quando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam | |
| de octauo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem | 5 |
| laudat. Sed huius de mense octauo dissensionis causa co- | 7.1 |
| gnosci potest in libro Hippocratis, qui inscriptus est περὶ | |
| τροφῆς, ex quo libro uerba haec sunt: Ἔστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν | |
| τὰ ὀκτάμηνα. Id tamen obscure atque praecise tamquam ad- | 8.1 |
| uerse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodis- | |
| sime commentatus est, uerbis <his> enarrauit: Ἔστιν μὲν | |
| φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκπτωσιν· οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα | |
| μετὰ ταῦτα· καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν φαντασίᾳ μὲν παραυτίκα | 5 |
| ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι. | |
| Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huius- | 9.1 |
| cemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut | |
| decimo neque praeter hos aliis partionem mulieris secundum | |
| naturam fieri existimasse, idcircoque eos nomina Fatis tribus | |
| fecisse a pariendo et a nono atque decimo mense. 'Nam | 10.1 |
| "Parca"' inquit 'inmutata una littera a partu nominata, | |
| item "Nona" et "Decima" a partus tempestiui tempore.' | |
| Caesellius autem Vindex in lectionibus suis antiquis: 'tria' | 11.1 |
| inquit 'nomina Parcarum sunt: "Nona", "Decuma", "Mor- | |
| ta"', et uersum hunc Liuii, antiquissimi poetae, ponit ex | |
| Ὀδυσσείᾳ: | |
| quando dies adueniet, quem profata Morta est. | 5 |
| Sed homo minime malus Caesellius 'Mortam' quasi nomen | |
| accepit, cum accipere quasi Moeram deberet. | |
| Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae scripta | 12.1 |
| in libris legi, hoc quoque usu uenisse Romae comperi: | |
| feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudi- | |
| citia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, | |
| factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi | 5 |
| marito mortuo postea concepisset, quoniam decemuiri in | |
| decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsis- | |
| sent; sed diuum Hadrianum causa cognita decreuisse in | |
| undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum | |
| eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus | 10 |
| id statuere se dicit requisitis ueterum philosophorum et | |
| medicorum sententiis. | |
| Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae | 13.1 |
| inscribitur Testamentum, uerba haec: 'Si quis mihi filius | |
| unus pluresue in decem mensibus gignantur, ii, si erunt ὄνοι | |
| λύρας, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense κατὰ | |
| Ἀριστοτέλην natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto | 5 |
| apud me.' Per hoc uetus prouerbium Varro significat, sicuti | 14.1 |
| uulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: | |
| 'idem Atti, quod Tetti', ita pari eodemque iure esse in decem | |
| mensibus natos et in undecim. | |
| Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura muli- | 15.1 |
| erum protolli potest, quaeri oportet, cur Homerus scripserit | |
| Neptunum dixisse puellae a se recens compressae: | |
| χαῖρε γυνὴ φιλότητι· περιπλομένου δ’ ἐνιαυτοῦ | |
| τέξεις ἀγλαὰ τέκν’, ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶ | 5 |
| ἀθανάτων. | |
| Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim | 16.1 |
| eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, | |
| annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii con- | |
| uenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori | |
| tempore fetus ex eo grandesceret; alii alia quaedam nugalia. | 5 |
| Sed Fauorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ non 'confecto' | 17.1 |
| esse 'anno', sed 'adfecto'. | |
| In qua re uerbo usus est non uulgariae significationis. | 18.1 |
| 'Adfecta' enim, sicuti Marcus Cicero et ueterum elegantis- | 19.1 |
| simi locuti sunt, ea proprie dicebantur, quae non ad finem | |
| ipsum, sed proxime finem progressa deductaue erant. Hoc | |
| uerbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit | |
| de prouinciis consularibus. | 5 |
| Hippocrates autem in eo libro, de quo supra scripsi, cum | 20.1 |
| et numerum dierum, quibus conceptum in utero coagulum | |
| conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo | |
| mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini | |
| dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum | 5 |
| uerbis usus est: Γίνεται δὲ ἐν τούτοις καὶ πλείω καὶ ἐλάσσω καὶ | |
| ὅλον καὶ κατὰ μέρος· οὐ πολλὸν δὲ καὶ πλείω πλείω καὶ ἐλάσσω | |
| ἐλάσσω. Quibus uerbis significat, quod aliquando ocius fieret, | |
| non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo | |
| serius. | 10 |
| Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum | 21.1 |
| negotio non rei tunc paruae postulante, an octauo mense | |
| infans ex utero uiuus editus et statim mortuus ius trium | |
| liberorum suppleuisset, cum abortio quibusdam, non partus, | |
| uideretur mensis octaui intempestiuitas. | 5 |
| Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo | 22.1 |
| mense diximus quae cognoueramus, uisum est non praeter- | |
| eundum, quod in Plinii Secundi libro septimo naturalis | |
| historiae legimus. Id autem quia extra fidem esse uideri | 23.1 |
| potest, uerba ipsius Plinii posuimus: 'Masurius auctor est | |
| L. Papirium praetorem secundo herede lege agente bonorum | |
| possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se | |
| tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum | 5 |
| tempus pariendi statutum ei uideretur.' In eodem libro Plini | 24.1 |
| Secundi uerba haec scripta sunt: 'Oscitatio in nixu letalis | |
| est, sicut sternuisse a coitu abortiuum.' |