| Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod re- | 3.15.pr.1 |
| pente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa | |
| anima et uim magni nouique motus non sustinente. | |
| Cognito repente insperato gaudio exspirasse animam | 1.1 |
| refert Aristoteles philosophus Polycritam, nobilem feminam | |
| Naxo insula. Philippides quoque, comoediarum poeta haut | 2.1 |
| ignobilis, aetate iam edita, cum in certamine poetarum | |
| praeter spem uicisset et laetissime gauderet, inter illud | |
| gaudium repente mortuus est. De Rodio etiam Diagora | 3.1 |
| celebrata historia est. Is Diagoras tris filios adulescentis | |
| habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium | |
| luctatorem. Eos omnis uidit uincere coronarique Olympiae | |
| eodem die et, cum ibi eum tres adulescentes amplexi coronis | 5 |
| suis in caput patris positis sauiarentur, cum populus gratula- | |
| bundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio | |
| inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum | |
| animam efflauit. | |
| Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua | 4.1 |
| tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus | |
| est, anum matrem nuntio de morte filii adlato luctu atque | |
| maerore affectam esse; sed is nuntius non uerus fuit, atque | |
| is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit: anus | 5 |
| repente filio uiso copia atque turba et quasi ruina incidentis | |
| inopinati gaudii oppressa exanimataque est. |