| 'Dimidium librum legi' aut 'dimidiam fabulam audiui' aliaque | 3.14.pr.1 |
| huiuscemodi qui dicat, uitiose dicere; eiusque uitii causas reddere | |
| M. Varronem; nec quemquam ueterem hisce uerbis ita usum esse. | |
| 'Dimidium librum legi' aut 'dimidiam fabulam audiui' | 1.1 |
| uel quid aliud huiuscemodi male ac uitiose dici existumat | |
| Varro. 'Oportet enim' inquit 'dicere "dimidiatum librum", | 2.1 |
| non "dimidium", et "dimidiatam fabulam", non "dimi- | |
| diam". Contra autem si <ex> sextario hemina fusa est, non | |
| "dimidiatum sextarium fusum" dicendum est, et qui ex | |
| mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non | 5 |
| "dimidiatum" recepisse dicemus, sed "dimidium". At si | 3.1 |
| scyphus' inquit 'argenteus mihi cum alio communis in duas | |
| partis disiectus sit, "dimidiatum" eum esse dicere scyphum | |
| debeo, non "dimidium", argentum autem, quod in eo scypho | |
| inest, "dimidium" meum esse, non "dimidiatum",' dis- | 4.1 |
| seritque ac diuidit subtilissime, quid 'dimidium' 'dimidiato' | |
| intersit, et Q. Ennium scienter hoc in annalibus dixisse ait: | 5.1 |
| sicut si quis ferat uas uini dimidiatum, | |
| sicuti pars, quae deest ei uaso, non 'dimidiata' dicenda est, | |
| sed 'dimidia'. | |
| Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, | 6.1 |
| sed subobscure explicat, summa haec est: 'dimidiatum' est | |
| quasi 'dismediatum' et in partis duas pares diuisum, 'dimi- | 7.1 |
| diatum' ergo nisi ipsum, quod diuisum est, dici haut con- | |
| uenit; 'dimidium' uero est, non quod ipsum dimidiatum est, | 8.1 |
| sed quae ex dimidiato pars altera est. Cum igitur partem | 9.1 |
| dimidiam libri legisse uolumus dicere aut partem dimidiam | |
| fabulae audisse, si 'dimidiam fabulam' aut 'dimidium lib- | |
| rum' dicimus, peccamus; totum enim ipsum, quod dimidia- | |
| tum atque diuisum est, 'dimidium' dicis. Itaque Lucilius | 10.1 |
| eadem secutus: | |
| 'uno oculo' inquit 'pedibusque duobus dimidiatus | |
| ut porcus', | |
| et alio loco: | 5 |
| quidni? et scruta quidem ut uendat, scrutarius laudat, | |
| praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam. | |
| Iam in uicesimo manifestius 'dimidiam horam' dicere studiose | 11.1 |
| fugit, sed pro 'dimidia' 'dimidium' ponit in hisce uersibus: | |
| tempestate sua atque eodem uno tempore et horae | |
| dimidio et tribus confectis dumtaxat eandem | |
| ad quartam. | 5 |
| Nam cum obuium proximumque esset dicere: 'dimidia et | 12.1 |
| tribus confectis', uigilate atque attente uerbum non probum | |
| uitauit. Per quod satis apparet ne 'horam' quidem 'dimi- | 13.1 |
| diam' recte dici, sed uel 'dimidiatam horam' uel 'dimidiam | |
| partem horae'. Propterea Plautus quoque in Bacchidibus | 14.1 |
| 'dimidium auri' dicit, non 'dimidiatum aurum'; item in | 15.1 |
| Aulularia 'dimidium obsoni', non 'dimidiatum obsonium', in | |
| hoc uersu: | |
| ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari; | |
| in Menaechmis autem 'dimidiatum diem', non 'dimidium', | 16.1 |
| in hoc uersu: | |
| dies quidem iam ad umbilicum dimidiatus mortuust. | |
| M. etiam Cato in libro, quem de agricultura conscripsit: | 17.1 |
| 'Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo | |
| cribro terram incernito dimidiatum digitum. Iam id bene | |
| tabula aut pedibus aut manibus complanato.' 'Dimidiatum' | 18.1 |
| inquit 'digitum', non 'dimidium'. Nam 'digiti' quidem | |
| 'dimidium', digitum autem ipsum 'dimidiatum' dici oportet. | |
| Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: 'Homines | 19.1 |
| defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, | |
| ita interfecerunt.' Neque quisquam omnium, qui probe | 20.1 |
| locuti sunt, his uerbis sequius quam dixi usus est. |