| Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi | 3.13.pr.1 |
| discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi | |
| destitit a Platone et sectatus Callistratum est. | |
| Hermippus hoc scriptum reliquit Demosthenen admodum | 1.1 |
| adulescentem uentitare in Academiam Platonemque audire | |
| solitum. 'Atque is' inquit 'Demosthenes domo egressus, ut | 2.1 |
| ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque popu- | |
| los concurrentes uideret, percontatur eius rei causam cogno- | |
| scitque currere eos auditum Callistratum. Is Callistratus | 3.1 |
| Athenis orator in republica fuit, quos illi δημαγωγούς appel- | |
| lant. Visum est paulum deuertere experirique, an digna | 4.1 |
| auditio tanto properantium studio foret. Venit' inquit 'atque | 5.1 |
| audit Callistratum nobilem illam τὴν περὶ Ὠρωποῦ δίκην | |
| dicentem atque ita motus et demultus et captus est, ut | |
| Callistratum iam inde sectari coeperit, Academiam cum | |
| Platone reliquerit.' | 5 |