| Largum atque auidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo uiro, noua | 3.12.pr.1 |
| et prope absurda uocabuli figura 'bibosum' dictum. | |
| Bibendi auidum P. Nigidius in commentariis grammaticis | 1.1 |
| 'bibacem' et 'bibosum' dicit. 'Bibacem' ego ut 'edacem' a | 2.1 |
| plerisque aliis dictum lego; 'bibosum' dictum nondum etiam | |
| usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est, quod | |
| simili inclinatu dicatur. Non enim simile est ut 'uinosus' aut | 3.1 |
| 'uitiosus' ceteraque, quae hoc modo dicuntur, quoniam a | |
| uocabulis, non a uerbo, inclinata sunt. Laberius in mimo, | 4.1 |
| qui Salinator inscriptus est, uerbo hoc ita utitur: | |
| non mammosa, non annosa, non bibosa, non procax. |