| Quibus et quam friuolis argumentis Accius in didascalicis utatur, | 3.11.pr.1 |
| quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu anti- | |
| quiorem. | |
| Super aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur. | 1.1 |
| Alii | 2.1 |
| Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripse- | |
| runt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in | |
| quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor. M. autem | 3.1 |
| Varro in primo de imaginibus, uter prior sit natus, parum | |
| constare dicit, sed non esse dubium, quin aliquo tempore | |
| eodem uixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in | |
| tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo | 5 |
| positus traditur. Accius autem in primo didascalico leuibus | 4.1 |
| admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat Hesi- | |
| odum natu priorem: 'quod Homerus,' inquit 'cum in prin- | 5.1 |
| cipio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset | |
| Peleus, non addidit; quam rem procul' inquit 'dubio dixis- | |
| set, nisi ab Hesiodo iam dictum uideret. De Cyclope itidem,' | |
| inquit 'uel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem | 5 |
| non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus in- | |
| uolgatum esset.' | |
| De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. | 6.1 |
| Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, | |
| sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit | |
| ex insula Io. M. Varro in libro de imaginibus primo Homeri | 7.1 |
| imagini epigramma hoc apposuit: | |
| capella Homeri candida haec tumulum indicat, | |
| quod hac Ietae mortuo faciunt sacra. |