| Quod est quaedam septenarii numeri uis et facultas in multis | 3.10.pr.1 |
| naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in hebdomadibus | |
| disserit copiose. | |
| M. Varro in primo librorum, qui inscribuntur hebdomades | 1.1 |
| uel de imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα | |
| appellant, uirtutes potestatesque multas uariasque dicit. 'Is | 2.1 |
| namque numerus' inquit 'septentriones maiores minoresque | |
| in caelo facit, item uergilias, quas πλειάδας Graeci uocant, | |
| facit etiam stellas, quas alii "erraticas", P. Nigidius "erro- | |
| nes" appellat.' Circulos quoque ait in caelo circum longi- | 3.1 |
| tudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem | |
| extimum tangunt, πόλους appellari dicit; sed eos in sphaera, | |
| quae κρικωτή uocatur, propter breuitatem non inesse. Ac | 4.1 |
| neque ipse zodiacus septenario numero caret; nam in septi- | |
| mo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a sol- | |
| stitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio. Dies deinde | 5.1 |
| illos, quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos | |
| quoque septem esse dicit. Praeterea scribit lunae curriculum | 6.1 |
| confici integris quater septenis diebus; 'nam die <duo-> | |
| detricesimo luna', inquit 'ex quo uestigio profecta est, | |
| eodem redit', auctoremque opinionis huius Aristidem esse | |
| Samium; in qua re non id solum animaduerti debere dicit, | 5 |
| quod quater septenis, id est octo et uiginti, diebus conficeret | |
| luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno | |
| profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes, per quos | |
| progressus est, numeros comprehendat ipsumque se addat, | |
| facit numerum octo et uiginti, quot dies sunt curriculi | 10 |
| lunaris. Ad homines quoque nascendos uim numeri istius | 7.1 |
| porrigi pertinereque ait: 'Nam cum in uterum' inquit | |
| 'mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus | |
| conglobatur coagulaturque fitque ad capiendam figuram | |
| idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius uirile | 5 |
| secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, in- | |
| formatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et | |
| quadragesimo die, totus' inquit 'homo in utero absoluitur.' | |
| Illam quoque uim numeri huius obseruatam refert, quod | 8.1 |
| ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter | |
| ac secundum naturam nasci potest et quod hi, qui iustissime | |
| in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies, postquam | |
| sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita | 5 |
| nascuntur. Pericula quoque uitae fortunarumque hominum, | 9.1 |
| quae 'climacteras' Chaldaei appellant, grauissimos quosque | |
| fieri affirmat septenarios. Praeter hoc modum esse dicit | 10.1 |
| summum adolescendi humani corporis septem pedes. Quod | 11.1 |
| esse magis uerum arbitramur, quam quod Herodotus, homo | |
| fabulator, in primo historiarum inuentum esse sub terra | |
| scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, | |
| quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut | 5 |
| Homerus opinatus est, uastiora prolixioraque fuerunt cor- | |
| pora hominum antiquiorum et nunc quasi iam mundo sene- | |
| scente rerum atque hominum decrementa sunt. Dentes quo- | 12.1 |
| que et in septem mensibus primis et septenos ex utraque | |
| parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci | |
| annis fere bis septenis. Venas etiam in hominibus uel potius | 13.1 |
| arterias medicos musicos dicere ait numero moueri septe- | |
| nario, quod ipsi appellant τὴν διὰ τεσσάρων συμφωνίαν, | |
| quae fit in collatione quaternarii numeri. Discrimina etiam | 14.1 |
| periculorum in morbis maiore ui fieri putat in diebus, qui | |
| conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium | |
| maxime, ita ut medici appellant, κρισίμους uideri: primam | |
| hebdomadam et secundam et tertiam. Neque non id etiam | 15.1 |
| sumit ad uim facultatesque eius numeri augendas, quod, | |
| quibus inedia mori consilium est, septimo demum die mor- | |
| tem oppetunt. | |
| Haec Varro de numero septenario scripsit admodum con- | 16.1 |
| quisite. Sed alia quoque ibidem congerit frigidiuscula: ueluti | |
| septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item | |
| ueteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sol- | |
| lemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem | 5 |
| delectos. Tum ibi addit se quoque iam duodecimam | 17.1 |
| annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem | |
| septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus | |
| aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis | |
| suis non comparuisse. | 5 |