| Quis et cuiusmodi fuerit qui in prouerbio fertur equus Seianus; et | 3.9.pr.1 |
| qualis color equorum sit qui 'spadices' uocantur; deque istius | |
| uocabuli ratione. | |
| Gauius Bassus in commentariis suis, item Iulius Modestus | 1.1 |
| in secundo quaestionum confusarum historiam de equo Seiano | |
| tradunt dignam memoria atque admiratione: Gnaeum Seium | 2.1 |
| quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum | |
| Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset, tamquam | |
| de genere equorum progenitus foret, qui Diomedis Thracis | |
| fuissent, quos Hercules Diomede occiso e Thracia Argos | 5 |
| perduxisset. Eum equum fuisse dicunt magnitudine inuisi- | 3.1 |
| tata, ceruice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, | |
| omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praesti- | |
| tisse; sed eundem equum tali fuisse fato siue fortuna ferunt, | |
| ut, quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni | 5 |
| domo familia fortunisque omnibus suis ad internecionem | |
| deperiret. Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum | 4.1 |
| eius, a M. Antonio, qui postea triumuirum reipublicae con- | |
| stituendae fuit, capitis damnatum miserando supplicio af- | |
| fectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem | |
| in Syriam proficiscentem fama istius equi adductum Argos | 5 |
| deuertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque | |
| eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabel- | |
| lam in Syria bello ciuili obsessum atque interfectum esse; | |
| mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassium, qui | |
| Dolabellam obsederat, abduxisse. Eum Cassium postea satis | 5.1 |
| notum est uictis partibus fusoque exercitu suo miseram | |
| mortem oppetisse; deinde post Antonium post interitum | |
| Cassii parta uictoria equum illum nobilem Cassii requisisse | |
| et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea uictum atque | 5 |
| desertum detestabili exitio interisse. Hinc prouerbium de | 6.1 |
| hominibus calamitosis ortum dicique solitum: 'ille homo | |
| habet equum Seianum'. | |
| Eadem sententia est illius quoque ueteris prouerbii, quod | 7.1 |
| ita dictum accepimus: 'aurum Tolosanum'. Nam cum oppi- | |
| dum Tolosanum in terra Gallia Quintus Caepio consul | |
| diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, | |
| quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero cruciabilique | 5 |
| exitu perit. | |
| Hunc equum Gauius Bassus uidisse Argis refert haut | 8.1 |
| credibili pulcritudine uigoreque et colore exuberantissimo. | |
| Quem colorem nos, sicuti dixi, 'poeniceum' dicimus, | 9.1 |
| Graeci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam pal- | |
| mae termes ex arbore cum fructu auulsus 'spadix' dicitur. |