| Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem | 3.8.pr.1 |
| Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae. | |
| Cum Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram | 1.1 |
| pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et | |
| pleraque Italia ad regem desciuisset, tum Ambraciensis quis- | |
| piam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium con- | |
| sulem furtim uenit ac praemium petiuit et, si de praemio | 5 |
| conueniret, promisit regem uenenis necare idque facile esse | |
| factu dixit, quoniam filii sui pocula in conuiuio regi mini- | |
| strarent. | |
| Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. | 2.1 |
| Senatus | 3.1 |
| ad regem legatos misit mandauitque, ut de Timochare nihil | |
| proderent, sed monerent, uti rex circumspectius ageret atque | |
| a proximorum insidiis salutem tutaretur. Hoc ita, uti dixi- | 4.1 |
| mus, in Valeri Antiatis historia scriptum est. Quadrigarius | 5.1 |
| autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad | |
| consulem scripsit neque legatos a senatu missos, sed a con- | |
| sulibus, et <Pyrrum> populo Romano laudes atque gratias | |
| scripsisse captiuosque omnes, quos tum habuit, uestiuisse et | 5 |
| reddidisse. | |
| Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius. Lit- | 6.1 |
| teras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, | 7.1 |
| Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo: | |
| 'Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. | 8.1 |
| Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimici- | |
| ter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei | |
| ergo uisum, ut te saluum uelimus, ut esset, quem armis uin- | |
| cere possimus. Ad nos uenit Nicias familiaris tuus, qui sibi | 5 |
| praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos | |
| negauimus uelle, neue ob eam rem quicquam commodi | |
| expectaret, et simul uisum est, ut te certiorem faceremus, | |
| ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio ciuitates | |
| putarent factum, et quod nobis non placet pretio aut | 10 |
| praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caues, iacebis.' |