| Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; | 3.7.pr.1 |
| uerbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici uirtu- | |
| tem cum Spartano Leonida aequiperat. | |
| Pulcrum, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum | 1.1 |
| magniloquentia condignum M. Cato libris originum de Q. | |
| Caedicio tribuno militum scriptum reliquit. | |
| Id profecto est ad hanc ferme sententiam: | 2.1 |
| Imperator | 3.1 |
| Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obuiam | |
| Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior | |
| occupat. Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant | 4.1 |
| fraudi et perniciei obnoxium. Tribunus ad consulem uenit, | 5.1 |
| ostendit exitium de loci importunitate et hostium circum- | |
| stantia maturum. 'Censeo,' inquit 'si rem seruare uis, faciun- | 6.1 |
| dum, ut quadringentos aliquos milites ad uerrucam illam' | |
| —sic enim Cato locum editum asperumque appellat—'ire | |
| iubeas, eamque uti occupent, imperes horterisque; hostes | |
| profecto ubi id uiderint, fortissimus quisque et promptis- | 5 |
| simus ad occursandum pugnandumque in eos praeuertentur | |
| unoque illo negotio sese alligabunt, atque illi omnes quad- | |
| ringenti procul dubio obtruncabuntur. Tunc interea occupa- | 7.1 |
| tis in ea caede hostibus tempus exercitus ex hoc loco | |
| educendi habebis. Alia nisi haec salutis uia nulla est.' Consul | 8.1 |
| tribuno respondit consilium quidem istud aeque prouidens | |
| sibi uiderier; 'sed istos' inquit 'milites quadringentos ad eum | |
| locum in hostium cuneos quisnam erit, qui ducat?' 'Si alium' | 9.1 |
| inquit tribunus 'neminem reperis, me licet ad hoc periculum | |
| utare; ego hanc tibi et reipublicae animam do.' Consul | 10.1 |
| tribuno gratias laudesque agit. Tribunus et quadringenti | 11.1 |
| ad moriendum proficiscuntur. Hostes eorum audaciam | 12.1 |
| demirantur; quorsum ire pergant, in expectando sunt. | |
| Sed ubi apparuit ad eam uerrucam occupandam iter in- | 13.1 |
| tendere, mittit aduersum illos imperator Carthaginiensis | |
| peditatum equitatumque, quos in exercitu uiros habuit | |
| strenuissimos. Romani milites circumueniuntur, circumuenti | 14.1 |
| repugnant; fit proelium diu anceps. Tandem superat multi- | 15.1 |
| tudo. Quadringenti omnes cum uno perfossi gladiis aut | 16.1 |
| missilibus operti cadunt. Consul interim, dum ibi pugnatur, | 17.1 |
| se in locos tutos atque editos subducit. | |
| Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, | 18.1 |
| diuinitus in eo proelio usu uenit, non iam nostris, sed ipsius | |
| Catonis uerbis subiecimus: 'Dii inmortales tribuno militum | 19.1 |
| fortunam ex uirtute eius dedere. Nam ita euenit: cum sau- | |
| cius multifariam ibi factus esset, tamen uolnus capiti nullum | |
| euenit, eumque inter mortuos defetigatum uolneribus atque, | |
| quod sanguen eius defluxerat, cognouere. Eum sustulere, | 5 |
| isque conualuit, saepeque postilla operam reipublicae for- | |
| tem atque strenuam perhibuit illoque facto, quod illos | |
| milites subduxit, exercitum ceterum seruauit. Sed idem | |
| benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides | |
| Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius uir- | 10 |
| tutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam | |
| claritudinis inclitissimae decorauere monumentis: signis, | |
| statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius | |
| factum habuere; at tribuno militum parua laus pro factis | |
| relicta, qui idem fecerat atque rem seruauerat.' | 15 |
| Hanc Q. Caedici tribuni uirtutem M. Cato tali suo testi- | 20.1 |
| monio decorauit. Claudius autem Quadrigarius annali tertio | 21.1 |
| non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio. |