| De ui atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus | 3.6.pr.1 |
| positis renitatur. | |
| Per hercle rem mirandam Aristoteles in septimo problema- | 1.1 |
| torum et Plutarchus in octauo symposiacorum dicit. 'Si | 2.1 |
| super palmae' inquiunt 'arboris lignum magna pondera in- | |
| ponas ac tam grauiter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris | |
| sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra | |
| flectitur, sed aduersus pondus resurgit et sursum nititur | 5 |
| recuruaturque'; 'propterea' inquit Plutarchus 'in certamini- | 3.1 |
| bus palmam signum esse placuit uictoriae, quoniam in- | |
| genium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque | |
| non cedat.' |