| Deliciarum uitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila | 3.5.pr.1 |
| philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiuiter. | |
| Plutarchus refert Arcesilaum philosophum uehementi uer- | 1.1 |
| bo usum esse de quodam nimis delicato diuite, qui incorrup- | |
| tus tamen et a stupro integer dicebatur. Nam cum uocem | 2.1 |
| eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludi- | |
| bundos atque inlecebrae uoluptatisque plenos uideret: 'nihil | |
| interest,' inquit 'quibus membris cinaedi sitis, posterioribus | |
| an prioribus'. | 5 |