| Quod P. Africano et aliis tunc uiris nobilibus ante aetatem senectam | 3.4.pr.1 |
| barbam et genas radere mos patrius fuit. | |
| In libris, quos de uita P. Scipionis Africani compositos | 1.1 |
| legimus, scriptum esse animaduertimus P. Scipioni, Pauli | |
| filio, postquam de Poenis triumphauerat censorque fuerat, | |
| diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno | |
| plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset | 5 |
| reus, neque barbam desisse radi neque non candida ueste | |
| uti neque fuisse cultu solito reorum. Sed cum in eo tempore | 2.1 |
| Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse constaret, | |
| quod de barba rasa ita scriptum esset, mirabamur. Com- | 3.1 |
| perimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles | |
| uiros barbam in eiusmodi aetate rasitauisse, idcircoque | |
| plerasque imagines ueterum, non admodum senum, sed in | |
| medio aetatis, ita factas uidemus. | 5 |