| De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce | 3.3.pr.1 |
| uerae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, | |
| quod Plautus et Naeuius in carcere fabulas scriptitarint. | |
| Verum esse comperior, quod quosdam bene litteratos | 1.1 |
| homines dicere audiui, qui plerasque Plauti comoedias | |
| curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec | |
| Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super | |
| his fabulis, quae dicuntur 'ambiguae', crediturum, sed ipsi | 5 |
| Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. Hac enim | 2.1 |
| iudicii norma Varronem quoque usum uidemus. Nam praeter | 3.1 |
| illas unam et uiginti, quae 'Varronianae' uocantur, quas | |
| idcirco a ceteris segregauit, quoniam dubiosae non erant, set | |
| consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item | |
| alias probauit adductus filo atque facetia sermonis Plauto | 5 |
| congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto | |
| uindicauit, sicuti istam, quam nuperrime legebamus, cui est | |
| nomen Boeotia. Nam cum in illis una et uiginti non sit et | 4.1 |
| esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitauit, quin | |
| Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti | |
| lector dubitauerit, si uel hos solos ex ea fabula uersus | |
| cognouerit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more | 5 |
| dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascrip- | |
| simus. Parasitus ibi esuriens haec dicit: | 5.1 |
| ut illum di perdant, primus qui horas repperit, | |
| quique adeo primus statuit hic solarium! | |
| qui mihi comminuit misero articulatim diem. | |
| nam me puero uenter erat solarium | 5 |
| multo omnium istorum optimum et uerissimum: | |
| ubi is te monebat, esses, nisi cum nihil erat. | |
| nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet; | |
| itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis, | |
| maior pars populi aridi reptant fame. | 10 |
| Fauorinus quoque noster, cum Neruulariam Plauti legerem, | 6.1 |
| quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia | |
| uersum hunc: | |
| scrattae, scrupedae, strittiuillae sordidae, | |
| delectatus faceta uerborum antiquitate meretricum uitia | 5 |
| atque deformitates significantium: 'uel unus hercle' inquit | |
| 'hic uersus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei | |
| fecisse'. | |
| Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum— | 7.1 |
| nomen est id comoediae, quam Plauti esse quidam non | |
| putant—, haut quicquam dubitauimus, quin ea Plauti foret, | |
| et omnium quidem maxime genuina. Ex qua duo hos uersus | 8.1 |
| exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini: | |
| nunc illud est, quod 'responsum Arreti' ludis magnis dicitur: | |
| peribo, si non fecero, si faxo, uapulabo. | |
| M. tamen Varro in libro de comoediis Plautinis primo | 9.1 |
| Accii uerba haec ponit: 'Nam nec Geminei lenones nec Con- | |
| dalium nec Anus Plauti nec Bis compressa nec Boeotia | |
| unquam fuit neque adeo Agroecus neque Commorientes | |
| Macci Titi.' | 5 |
| In eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium | 10.1 |
| fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae | |
| <illae> 'Plauti' inscriptae forent, acceptas esse quasi Plauti- | |
| nas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio | |
| Plautianae. | 5 |
| Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter | 11.1 |
| centum atque triginta; sed homo eruditissimus L. Aelius | 12.1 |
| quinque et uiginti eius esse solas existimauit. Neque tamen | 13.1 |
| dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non uidentur | |
| et nomini eius addicuntur, ueterum poetarum fuerint et ab | |
| eo retractatae, expolitae sint ac propterea resipiant stilum | |
| Plautinum. Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam | 14.1 |
| quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino | |
| eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, | |
| cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum | |
| pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et | 5 |
| ob quaerendum uictum ad circumagendas molas, quae 'trusa- | |
| tiles' appellantur, operam pistori locasset. | |
| Sicuti de Naeuio quoque accepimus fabulas eum in car- | 15.1 |
| cere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam | |
| maledicentiam et probra in principes ciuitatis de Graecorum | |
| poetarum more dicta in uincula Romae a triumuiris coniec- | |
| tus esset. Vnde post a tribunis plebis exemptus est, cum in | 5 |
| his, quas supra dixi, fabulis delicta sua et petulantias dic- | |
| torum, quibus multos ante laeserat, diluisset. |