| Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam | 3.2.pr.1 |
| sextam postue eam nati sunt; atque inibi de temporibus ter- | |
| minisque dierum, qui ciuiles nominantur et usquequaque gentium | |
| uarie obseruantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea | |
| muliere, quae a marito non iure se usurpauisset, quod rationem | 5 |
| ciuilis anni non habuerit. | |
| Quaeri solitum est, qui noctis hora tertia quartaue siue | 1.1 |
| qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique | |
| debeat, isne, quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem | |
| consecutus est. M. Varro in libro rerum humanarum, quem | 2.1 |
| de diebus scripsit: 'homines', inquit 'qui inde a media nocte | |
| ad proximam mediam noctem in his horis uiginti quattuor | |
| nati sunt, uno die nati dicuntur.' Quibus uerbis ita uidetur | 3.1 |
| dierum obseruationem diuisisse, ut qui post solem occasum | |
| ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die | |
| ea nox coeperit; contra uero, qui in sex noctis horis pos- | |
| terioribus nascatur, eo die uideri natum, qui post eam noc- | 5 |
| tem diluxerit. | |
| Athenienses autem aliter obseruare idem Varro in eodem | 4.1 |
| libro scripsit eosque a sole occaso ad solem iterum occiden- | |
| tem omne id medium tempus unum diem esse dicere. | |
| Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum | 5.1 |
| eiusdem incipientem totum id spatium unius diei nomine | |
| appellare; multos uero in terra Vmbria unum et eundem | 6.1 |
| diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; 'quod | |
| quidem' inquit 'nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora | |
| sexta apud Vmbros natus est, dies eius natalis uideri debebit | |
| et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies | 5 |
| ante horam eius diei sextam.' | |
| Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies | 7.1 |
| singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam | |
| multis argumentis ostenditur. Sacra sunt Romana partim | 8.1 |
| diurna, alia nocturna; sed ea, quae inter noctem fiunt, | |
| diebus addicuntur, non noctibus; quae igitur sex posteriori- | 9.1 |
| bus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur, qui proximus | |
| eam noctem inlucescit. Ad hoc ritus quoque et mos auspi- | 10.1 |
| candi eandem esse obseruationem docet: nam magistratus, | |
| quando uno die eis auspicandum est et id, super quo auspi- | |
| cauerunt, agendum, post mediam noctem auspicantur et | |
| post meridialem solem agunt, auspicatique esse et egisse | 5 |
| eodem die dicuntur. Praeterea tribuni plebei, quos nullum | 11.1 |
| diem abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficis- | |
| cuntur et post primam facem ante mediam sequentem | |
| reuertuntur, non uidentur afuisse unum diem, quoniam ante | |
| horam noctis sextam regressi parte aliqua illius in urbe | 5 |
| Roma sunt. | |
| <Q.> quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi | 12.1 |
| non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis | |
| apud uirum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV. | |
| Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim | 13.1 |
| posse impleri trinoctium, quod abesse a uiro usurpandi | |
| causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis | |
| posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex | |
| Kalendis. | 5 |
| Ista autem omnia de dierum temporibus et finibus <ad> | 14.1 |
| obseruationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum | |
| in libris ueterum inueniremus, non dubitabamus, quin Ver- | |
| gilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, | |
| sed, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita et | 5 |
| quasi operta ueteris ritus significatione: | |
| 'torquet' inquit 'medios nox umida cursus, | 15.1 |
| et me saeuus equis oriens afflauit anhelis.' | |
| His enim uersibus oblique, sicuti dixi, admonere uoluit | 16.1 |
| diem, quem Romani 'ciuilem' appellauerunt, a sexta noctis | |
| hora oriri. |