| LIBER TERTIVS | |
| Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius auaritiam | 3.1.pr.1 |
| dixerit non animum modo uirilem, sed corpus quoque ipsum | |
| effeminare. | |
| Hieme iam decendente apud balneas Titias in area sub- | 1.1 |
| calido sole cum Fauorino philosopho ambulabamus, atque | |
| ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in | |
| manu amici conspectum legi iusserat. Cumque haec uerba | 2.1 |
| ex eo libro lecta essent: 'Auaritia pecuniae studium habet, | |
| quam nemo sapiens concupiuit; ea quasi uenenis malis | |
| inbuta corpus animumque uirilem effeminat, semper in- | |
| finita et insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur', | 5 |
| tum Fauorinus me aspiciens 'quo' inquit 'pacto corpus | 3.1 |
| hominis auaritia effeminat? quid enim istuc sit, quod ani- | |
| mum uirilem ab ea effeminari dixit, uideor ferme assequi; | |
| set quonam modo corpus quoque hominis effeminet, non- | |
| dum reperio.' 'Et ego' inquam 'longe iamdiu in eo ipse | 4.1 |
| quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.' | |
| Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quis- | 5.1 |
| piam de sectatoribus Fauorini, qui uidebatur esse in litteris | |
| ueterator, 'Valerium' inquit 'Probum audiui hoc dicere: | |
| usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, | |
| cum dicere uellet hominem auaritia corrumpi, corpus et | 5 |
| animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; | |
| namque homo ex animo et corpore est.' 'Numquam,' inquit | 6.1 |
| Fauorinus 'quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci | |
| argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, uel subtilissimum | |
| breuitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.' | |
| Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam | 7.1 |
| sane doctus. Is quoque a Fauorino rogatus, ecquid haberet | 8.1 |
| super ea re dicere, huiuscemodi uerbis usus est: 'Quorum' | 9.1 |
| inquit 'auaritia mentem tenuit et corrupit quique sese | |
| quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali | |
| genere uitae occupatos uidemus, ut sicuti alia in his omnia | |
| prae pecunia, ita labor quoque uirilis exercendique corporis | 5 |
| studium relictui sit. Negotiis enim se plerumque umbraticis | 10.1 |
| et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis | |
| eorum uigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallus- | |
| tius ait, "effeminatur".' | |
| Tum Fauorinus legi denuo uerba eadem Sallustii iubet | 11.1 |
| atque, ubi lecta sunt, 'quid igitur' inquit 'dicimus, quod | |
| multos uidere est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore | |
| esse uegeto ac ualenti?' Tum ille ita respondit non hercle | 12.1 |
| inscite. 'Quisquis' inquit 'est pecuniae cupiens et corpore | |
| tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum uel | |
| studio uel exercitio eum teneri necessum est atque in sese | |
| colendo non aeque esse parcum. Nam si auaritia sola summa | 13.1 |
| omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad in- | |
| curiam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque | |
| uirtutis neque uirium neque corporis neque animi cura adsit, | |
| tum denique id uere dici potest effeminando esse et animo et | 5 |
| corpori, qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.' | |
| Tum Fauorinus: 'aut hoc,' inquit 'quod dixisti, probabile | 14.1 |
| est, aut Sallustius odio auaritiae plus, quam oportuit, eam | |
| criminatus est.' |