| Quid obseruatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque | 2.30.pr.1 |
| alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque. | |
| Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones uenti | 1.1 |
| quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt * * * in mari | |
| austri atque africi. Nam fluctus, qui flante aquilone maximi | 2.1 |
| et creberrimi excitantur, simul ac uentus posuit, sternuntur | |
| et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt. At non idem | 3.1 |
| fit flante austro uel africo; quibus iam nihil spirantibus | |
| undae tamen factae diutius tument, et a uento quidem iam- | |
| dudum tranquilla sunt, sed mare est etiam atque etiam | |
| undabundum. Eius rei causa esse haec coniectatur, quod | 4.1 |
| uenti a septentrionibus ex altiore caeli parte in mare in- | |
| cidentes deorsum in aquarum profunda quasi praecipites | |
| deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imi- | |
| tus commotas, quae tantisper erutae uoluuntur, dum illius | 5 |
| infusi desuper spiritus uis manet. Austri uero et africi ad | 5.1 |
| meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam | |
| depressi inferiores et humiles per suprema aequoris euntes | |
| protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non de- | |
| super laesae, sed propulsae in aduersum aquae etiam desis- | 5 |
| tente flatu retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum. | |
| Id autem ipsum, quod dicimus, ex illis quoque Homericis | 6.1 |
| uersibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest. | |
| Nam de austri flatibus ita scripsit: | 7.1 |
| ἔνθα νότος μέγα κῦμα ποτὶ σκαιὸν ῥίον ὠθεῖ, | |
| contra autem de borea, quem 'aquilonem' nos appellamus, | 8.1 |
| alio dicit modo: | |
| καὶ βορέης αἰθρηγενέτης μέγα κῦμα κυλίνδων. | |
| Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus exci- | 9.1 |
| tatos quasi per prona uolui dicit, ab austris autem, his qui | |
| humiliores sunt, maiore ui quadam propelli sursum atque | |
| subici. Id enim significat uerbum ὠθεῖ, sicut alio in loco: | 10.1 |
| λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον. | |
| Id quoque a peritissimis rerum philosophis obseruatum | 11.1 |
| est austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, | |
| aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum | |
| Aristotelis libros problematorum praecerperemus, notaui. |