| Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis. | 2.29.pr.1 |
| Aesopus ille e Phrygia fabulator haut inmerito sapiens | 1.1 |
| existimatus est, cum, quae utilia monitu suasuque erant, | |
| non seuere neque imperiose praecepit et censuit, ut philo- | |
| sophis mos est, sed festiuos delectabilesque apologos com- | |
| mentus res salubriter ac prospicienter animaduersas in | 5 |
| mentes animosque hominum cum audiendi quadam in- | |
| lecebra induit. Velut haec eius fabula de auiculae nidulo | 2.1 |
| lepide atque iucunde promonet spem fiduciamque rerum, | |
| quas efficere quis possit, haut umquam in alio, set in semet- | |
| ipso habendam. 'Auicula' inquit 'est parua, nomen est | 3.1 |
| cassita. Habitat nidulaturque in segetibus id ferme tem- | 4.1 |
| poris, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus. Ea | 5.1 |
| cassita in sementes forte congesserat tempestiuiores; prop- | |
| terea frumentis flauescentibus pulli etiam tunc inuolucres | |
| erant. Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet | 6.1 |
| eos, ut, si quid ibi rei nouae fieret dicereturue, animaduer- | |
| terent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent. Dominus | 7.1 |
| postea segetum illarum filium adulescentem uocat et "ui- | |
| desne" inquit "haec ematuruisse et manus iam postulare? | |
| idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas | |
| et roges, ueniant operamque mutuam dent et messim hanc | 5 |
| nobis adiuuent." Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi | 8.1 |
| redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere | |
| orareque matrem, ut iam statim properet inque alium locum | |
| sese asportet: "nam dominus" inquiunt "misit, qui amicos | |
| roget, uti luce oriente ueniant et metant". Mater iubet eos | 9.1 |
| otioso animo esse: "si enim dominus" inquit "messim ad | |
| amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum | |
| est, hodie uti uos auferam." Die' inquit 'postero mater in | 10.1 |
| pabulum uolat. Dominus, quos rogauerat, opperitur. Sol | |
| feruit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt. Tum ille rur- | 11.1 |
| sum ad filium: "amici isti magnam partem" inquit "cessa- | |
| tores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros | |
| oramus, ut assint creas temperi ad metendum?" Itidem hoc | |
| pulli pauefacti matri nuntiant. Mater hortatur, ut tum | 12.1 |
| quoque sine metu ac sine cura sint; cognatos adfinesque | |
| nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capes- | |
| sendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant: "vos | |
| modo" inquit "aduertite, si modo quid denuo dicetur". | 5 |
| Alia luce orta auis in pastum profecta est. Cognati et adfines | 13.1 |
| operam, quam dare rogati sunt, supersederunt. Ad postre- | 14.1 |
| mum igitur dominus filio: "ualeant" inquit "amici cum | |
| propinquis. Afferes primo luci falces duas; unam egomet | |
| mihi et tu tibi capies alteram, et frumentum nosmetipsi | |
| manibus nostris cras metemus". Id ubi ex pullis dixisse | 15.1 |
| dominum mater audiuit: "tempus" inquit "est cedendi et | |
| abeundi; fiet nunc dubio procul, quod futurum dixit. In | |
| ipso enim iam uertitur, cuia res est, non in alio, unde peti- | |
| tur". Atque ita cassita nidum migrauit, seges a domino | 16.1 |
| demessa est.' | |
| Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propin- | 17.1 |
| quorum leui plerumque et inani fiducia. Sed quid aliud | 18.1 |
| sanctiores libri philosophorum monent, quam ut in nobis | |
| tantum ipsis nitamur, alia autem omnia, quae extra nos | 19.1 |
| extraque nostrum animum sunt, neque pro nostris neque pro | |
| nobis ducamus? Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in satiris | 20.1 |
| scite admodum et uenuste uersibus quadratis composuit. | |
| Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et | |
| memoriae operae pretium esse hercle puto: | |
| hoc erit tibi argumentum semper in promptu situm: | 5 |
| ne quid expectes amicos, quod tute agere possies. |