| Non esse compertum, cui deo rem diuinam fieri oporteat, cum terra | 2.28.pr.1 |
| mouet. | |
| Quaenam esse causa uideatur, quamobrem terrae tremores | 1.1 |
| fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinioni- | |
| busque incompertum, sed ne inter physicas quidem philo- | |
| sophias satis constitit, uentorumne ui accidant specus | |
| hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in ter- | 5 |
| rarum cauis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti uiden- | |
| tur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum | |
| σεισίχθονα appellauerunt, an cuius aliae rei causa alteriusue | |
| dei ui ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo | |
| creditum. Propterea ueteres Romani cum in omnibus aliis | 2.1 |
| uitae officiis tum in constituendis religionibus atque in dis | |
| inmortalibus animaduertendis castissimi cautissimique, ubi | |
| terram mouisse senserant nuntiatumue erat, ferias eius rei | |
| causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui | 5 |
| seruari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne | |
| alium pro alio nominando falsa religione populum alli- | |
| garent. Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem | 3.1 |
| opus esset, hostiam 'si deo, si deae' immolabant, idque ita | |
| ex decreto pontificum obseruatum esse M. Varro dicit, | |
| quoniam, et qua ui et per quem deorum dearumue terra | |
| tremeret, incertum esset. | 5 |
| Sed de lunae solisque defectionibus non minus in eius rei | 4.1 |
| causa reperienda sese exercuerunt. Quippe M. Cato, uir in | 5.1 |
| cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose | |
| super ea re opinatus est. Verba Catonis ex originum quarto | 6.1 |
| haec sunt: 'Non lubet scribere, quod in tabula apud ponti- | |
| ficem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae | |
| aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.' Vsque adeo parui | 7.1 |
| fecit rationes ueras solis et lunae deficientium uel scire uel | |
| dicere. |