| Quid T. Castricius existamarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, | 2.27.pr.1 |
| quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium. | |
| Verba sunt haec grauia atque illustria de rege Philippo | 1.1 |
| Demosthenis: Ἑώρων δ’ αὐτὸν <τὸν> Φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν | |
| ἡμῖν ὁ ἀγών, ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομ- | |
| μένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, | |
| πᾶν ὅ τι βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο | 5 |
| προϊέμενον, ὥστε τῷ λοιπῷ μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν. Haec | 2.1 |
| aemulari uolens Sallustius de Sertorio duce in historiis ita | |
| scribsit: 'Magna gloria tribunus militum in Hispania T. | |
| Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum | |
| et armorum fuit, multaque tum ductu eius <iussu>que | 5 |
| patrata primo per ignobilitatem, deinde per inuidiam scrip- | |
| torum incelebrata sunt, quae uiuus facie sua ostentabat | |
| aliquot aduersis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille de- | |
| honestamento corporis maxime laetabatur neque illis anxius, | |
| quia reliqua gloriosius retinebat.' | 10 |
| De utriusque his uerbis T. Castricius cum iudicaret, | 3.1 |
| 'nonne' inquit 'ultra naturae humanae modum est dehonesta- | |
| mento corporis laetari? siquidem laetitia dicitur exultatio | |
| quaedam animi gaudio efferuentior euentu rerum expeti- | |
| tarum. Quanto illud sinceriusque et humanis magis con- | 4.1 |
| dicionibus conueniens: πᾶν ὅ τι ἂν βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ | |
| σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον. Quibus uerbis' inquit | 5.1 |
| 'ostenditur Philippus non, ut Sertorius, corporis dehonesta- | |
| mento laetus, quod est' inquit 'insolens et inmodicum, sed | |
| prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque cor- | |
| poris contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodi- | 5 |
| gendos daret quaestu atque compendio gloriarum.' |