| Sermones M. Frontonis et Fauorini philosophi de generibus colorum | 2.26.pr.1 |
| uocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color 'spadix' | |
| cuiusmodi sit. | |
| Fauorinus philosophus, cum ad M. Frontonem consularem | 1.1 |
| pedibus aegrum uisum iret, uoluit me quoque ad eum secum | |
| ire. Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque uiris doc- | 2.1 |
| tis praesentibus sermones de coloribus uocabulisque eorum | |
| agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes | |
| autem incertae et exiguae forent, 'plura' inquit 'sunt' Fauo- | 3.1 |
| rinus 'in sensibus oculorum quam in uerbis uocibusque | |
| colorum discrimina. Nam ut alias eorum inconcinnitates | 4.1 |
| omittamus, simplices isti rufus et uiridis colores singula | |
| quidem uocabula, multas autem species differentis habent. | |
| Atque eam uocum inopiam in lingua magis Latina uideo, | 5.1 |
| quam in Graeca. Quippe qui "rufus" color a rubore quidem | |
| appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, | |
| aliter ostrum, aliter crocum, <aliter aurum,> has singulas | |
| rufi uarietates Latina oratio singulis propriisque uocabulis | 5 |
| non demonstrat omniaque ista significat una "ruboris" | |
| appellatione, cum ex ipsis rebus uocabula colorum mutuatur | |
| et "igneum" aliquid dicit et "flammeum" et "sanguineum" | |
| et "croceum" et "ostrinum" et "aureum". "Russus" enim | 6.1 |
| color et "ruber" nihil a uocabulo "rufi" dinoscuntur neque | |
| proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et | |
| πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris | |
| rufi uidentur uel augentes eum uel remittentes uel mixta | 5 |
| quadam specie temperantes.' | |
| Tum Fronto ad Fauorinum: 'non infitias' inquit 'imus, | 7.1 |
| quin lingua Graeca, quam tu uidere elegisse, prolixior | |
| fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, | |
| quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes | |
| sumus, ut tibi uidemur. Non enim haec sunt sola uocabula | 8.1 |
| rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "rus- | |
| sus" et "ruber", sed alia quoque habemus plura, quam quae | |
| dicta abs te Graeca sunt: "fuluus" enim et "flauus" et | |
| "rubidus" et "poeniceus" et "rutilus" et "luteus" et "spadix" | 5 |
| appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incen- | |
| dentes aut cum colore uiridi miscentes aut nigro infuscantes | |
| aut uirenti sensim albo illuminantes. Nam "poeniceus", | 9.1 |
| quem tu Graece φοίνικα dixisti, et "rutilus" et "spadix" | |
| poenicei συνώνυμος, qui factus <e> Graeco noster est, ex- | |
| uberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt | |
| fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde | 5 |
| spadici et poeniceo nomen est: σπάδικα enim Dorici uocant | 10.1 |
| auulsum e palma termitem cum fructu. "Fuluus" autem | 11.1 |
| uidetur de rufo atque uiridi mixtus in aliis plus uiridis, in | |
| aliis plus rufi habere. Sic poeta uerborum diligentissimus | |
| "fuluam aquilam" dicit et "iaspidem", "fuluos galeros" et | |
| "fuluum aurum" et "arenam fuluam" et "fuluum leonem", | 5 |
| sic Q. Ennius in annalibus "aere fuluo" dixit. "Flauus" | 12.1 |
| contra uidetur e uiridi et rufo et albo concretus: sic "flauentes | |
| comae" et, quod mirari quosdam uideo, frondes olearum | |
| a Vergilio "flauae" dicuntur, sic multo ante Pacuuius aquam | 13.1 |
| "flauam" dixit et "fuluum puluerem". Cuius uersus, quo- | |
| niam sunt iucundissimi, libens commemini: | |
| cedo tuum pedem <mi>, lymphis flauis fuluum ut | |
| puluerem manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi, | 5 |
| abluam lassitudinemque minuam manuum mollitudine. | |
| "Rubidus" autem est rufus atrior et nigrore multo inus- | 14.1 |
| tus, "luteus" contra rufus color est dilutior; inde ei nomen | 15.1 |
| quoque esse factum uidetur. Non igitur,' inquit 'mi Fauor- | 16.1 |
| ine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos | |
| nominantur. Sed ne uiridis quidem color pluribus a uobis | 17.1 |
| uocabulis dicitur, neque non potuit Vergilius colorem equi | 18.1 |
| significare uiridem uolens caerulum magis dicere ecum quam | |
| "glaucum", sed maluit uerbo uti notiore Graeco, quam | |
| inusitato Latino. Nostris autem ueteribus "caesia" dicta | 19.1 |
| est, quae a Graecis γλαυκῶπις, ut Nigidius ait, "de colore | |
| caeli quasi caelia."' | |
| Postquam haec Fronto dixit, tum Fauorinus scientiam | 20.1 |
| rerum uberem uerborumque eius elegantiam exosculatus: | |
| 'absque te' inquit 'uno forsitan lingua profecto Graeca longe | |
| anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in uersu Homerico est, id | |
| facis: καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας. Sed cum | 21.1 |
| omnia libens audiui, quae peritissime dixisti, tum maxime, | |
| quod uarietatem flaui coloris enarrasti fecistique, ut intel- | |
| legerem uerba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenis- | |
| sima, quae minime intellegebam: | 5 |
| uerrunt extemplo placidum mare: marmore flauo | |
| caeruleum spumat mare conferta rate pulsum; | |
| non enim uidebatur "caeruleum mare" cum "marmore | 22.1 |
| flauo" conuenire. Sed cum sit, ita ut dixisti, flauus color e | 23.1 |
| uiridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas uirentis | |
| maris "flauom marmor" appellauit.' |