| Quid Graeci ἀναλογίαν, quid contra ἀνωμαλίαν uocent. | 2.25.pr.1 |
| In Latino sermone, sicut in Graeco, alii ἀναλογίαν sequen- | 1.1 |
| dam putauerunt, alii ἀνωμαλίαν. Ἀναλογία est similium similis | 2.1 |
| declinatio, quam quidam Latine 'proportionem' uocant. Ἀνω- | 3.1 |
| μαλία est inaequalitas declinationum consuetudinem sequens. | |
| Duo autem Graeci grammatici illustres Aristarchus et Crates | 4.1 |
| summa ope, ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitauit. M. | 5.1 |
| Varronis liber <ad> Ciceronem de lingua Latina octauus | |
| nullam esse obseruationem similium docet inque omnibus | |
| paene uerbis consuetudinem dominari ostendit: 'Sicuti cum | 6.1 |
| dicimus' inquit '"lupus lupi", "probus probi" et "lepus | |
| leporis", item "paro paraui" et "lauo laui", "pungo pupugi", | |
| "tundo tutudi" et "pingo pinxi". Cumque' inquit 'a "ceno" | 7.1 |
| et "prandeo" et "poto" et "cenatus sum" et "pransus sum" | |
| et "potus sum" dicamus, a "destringor" tamen et "exter- | |
| geor" et "lauor" "destrinxi" et "extersi" et "laui" dicimus. | |
| Item cum dicamus ab "Osco", "Tusco", "Graeco" "Osce", | 8.1 |
| "Tusce", "Graece", a "Gallo" tamen et "Mauro" "Gallice" | |
| et "Maurice" dicimus; item a "probus" "probe", <a> "doc- | |
| tus" "docte", sed <a> "rarus" non dicitur "rare", sed alii | |
| "raro" dicunt, alii "rarenter".' Inde M. Varro in eodem | 9.1 |
| libro: '"Sentior"' inquit 'nemo dicit et id per se nihil est, "ad- | |
| sentior" tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus "adsentio" | |
| in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen | |
| uincere consuetudinem potuerunt.' Sed idem Varro in aliis | 10.1 |
| libris multa pro ἀναλογίᾳ tuenda scribsit. Sunt igitur ii tam- | 11.1 |
| quam loci quidam communes contra ἀναλογίαν dicere et | |
| item rursum pro ἀναλογίᾳ. |